Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 634
eant objectum in se, atque adeo prout redduntillud coexistens cognitioni, vel non coexistens. Quod manifeste patet, quia species repraesentans praesentiam ipsam objective ut rem repraesentatam, inveniri potest in notitia abstractiva, ut cum modo cognosco Deum esse praesentem mihi, aut animam, seu intellectum praesentem esse corpori, vel de eorum praesentia disserimus; et tamen nec animam, nec Deum videmus intuitive. Et simile est de speciebus angelicis, qua? repraesentant res et existentiam ac praesentiam antequam sint, et tamen non vident res intuitive, nisi quando actu sunt in se. Ergo praesentia seu absentia, ut res repraesentatae, per se et dircte non distinguunt intuitivum et abstractivum, sed inveniri potest praesentia ut repraesentata in cognitione abstractiva. Sed praesentia vel absentia solum variant intrinsece genus cognoscibile ut repraesentatae et per se cognoscibiles, seu ut objectum per se, non ut alterius modificatio et accessorium, ut statim ostendemus; ergo ratio ipsa formalis intuitionis non est differentia essentialis in genere cognoscibili.
Et confirmatur: Quia praesentia et absentia in tantum constituunt intuitivum et abstractivum, in quantum se habent ut modi rei cognoscibilis, seu repraesentatae, ita quod ipsa praesentia non habet rationem objecti primo repraesentati, sed modificat objectum repraesentatum, ita quod facit terminari cognitionem ad objectum, quatenus praesens, et ut redditur coexistens potentias cognoscenti, non quatenus praesentia ipsa res repraesentata est; sic enim, ut diximus, etiam per abstractivam cognitionem attingi potest, quia per modum quidditatis repraesentatur, quod proprium est cognitionis abstractivae. Ergo praesentia solum
pertinet ad intuitivum quatenus modificativa est objecti, non quatenus constitutiva objecti; ergo per se non est differentia essentialis, quia non ex parte principii specificantis se tenet, quod est objectum, seu ratio repraesentabilis ut ratio quae, vel sub qua; sed supponit objectum principale repraesentatum, cujus ipsa est modus. Modificat ergo terminationem ipsius, non rationem motivam constituit, quae reddit rem directe repraesentatam, sed terminat notitiam, quatenus illi coexistit terminative, quod totum accidentaliter variat cognitionem, sicut in visione modificatio sensibilis communis ad sensibile proprium, ut quod album videamus cum motu vel sine motu, in tali vel tali situ, non variat essentialiter visionem, quia non ex parte objecti per se et formalis, sed ex parte objecti accidentalis se tenet, sic respectu notitiae se habet modificatio terminationis per praesentiam, vel absentiam.
Ex quo sequitur quod si differunt notitiae, quia una respicit praesentiam ut directe repraesentatam et cognitam, alia non, tales notitiae poterunt differre essentialiter propter diversum objectum in esse objecti repraesentabilis, sed non different in ratione intuitivi et abstractivi tantum, sed in ratione diversi objecti per modum quidditatis, et rei repraesentatae.
Secunda vero pars conclusionis manifeste constat, quia potest aliquando intuitivum et abstractivum inveniri in cognitionibus alias specie distinctis, quia vel repraesentant diversa objecta, vel sub diverso medio et lumine specificante, sicut patet in visione intuitiva Dei in se, vel abstractiva illius per fidem, in cognitione intuitiva Petri, vel abstractiva equi. Caeterum ista diversitas essentialis non sumitur formali-