Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 636

nec tamen-intuitive ea video. Diversa ergo attentio cum tali terminatione objecti ut praesentis et coexistentis est intrinseca ratio in cognitione, et tamen non essentialiter variat ipsam, quia est modificatio accidentalis ipsius objecti, sicut modificatio sensibilis communis respectu sensibilis proprii, quod non variat essentialiter cognitiones, licet diversam exigat attentionem et terminationem. Sic praesentia ut coexistens modificat objectum per se, non essentialiter distinguit, propter diversam tamen attentionem intrinsece convenit actui.

Ad id vero quod objicitur de cognitione intuitiva Dei, respondetur quod, sicut idem actus voluntatis Dei propter eminentiam suam est necessarius et liber per suam intrinsecam perfectionem, licet connotet respectum aliquem rationis, vel denominationem extrinsecam respectu objecti, ita eadem scientia ob eminentiam suam est intrinsece abstractiva, et intuitiva, et approbationis, et simul etiam practica et speculativa, efficax et inefficax, licet connotet respectum aliquem rationis, vel extrinsecam denominationem respectu objecti; in quo tamen formaliter non consistit, sed non sine illo denominatur intuitiva, vel libera illa scientia, seu actus. Quod vero eminenter in Deo habet unus actus, in nobis habent plures ob sui limitationem.

Solvuntur argumenta.

Primo arguitur: Ex doctrina D. Thomee, i-ii, q. 1xvii, art. v, ubi inquit: «Quod eadem numero cognitio fidei non potest manere in patria, quia remota differentia alicujus speciei, non remanet substantia generis eadem numero, et ita non potest esse quod eadem numero notitia, quee

prius aenigmatica erat, potea fiat visio aperta. » Ex quo formatur argumentum : quia ideo negat D. Thomas quod eadem numero notitia, quae erat eenigmatica, non potest esse visio aperta, quia remota differentia alicujus speciei non remanet substantia generis eadem numero; ergo supponit D. Thomas quod visio aperta est differentia specifica notitiae; alias nihil concluderet illo discursu quia, si ratio intuitionis seu visionis solum addit differentiam accidentalem, potest remota illa manere tota substantia illius cognitionis.

Et confirmatur: Quia notitia intuitiva et abstractiva opponuntur formaliter, et expellunt se formaliter a subjecto; opponuntur enim penes clarum et obscurum circa praesentiam rei, quia intuitivum intrinsece importat evidentiam et certitudinem de praesentia rei, quod non importat abstractivum : et ratione hujus evidentiae et certitudinis intuitiva notitia expellit abstractivam; non enim solum opponuntur in subjecto, sicut duo accidentia ejusdem speciei. alias non magis opponerentur notitia intuitiva et abstractiva, quam duae intuitivae, et duae abstractivae inter se. Unde et fides non aliter opponitur visioni gloriae, nisi quia illa est abstractiva, et ista intuitiva.

Respondetur quod D. Thomas loquitur de visione aperta et cognitione eenigmatica, quae innituntur diversis mediis, et non solum includunt modum intuitivi, vel abstractivi; jam autem supra diximus quod intuitivum et abstractivum, licet non sint essentiales differentiae cognitionis, possunt tamen consequi, et praesupponere cognitiones specie distinctas, quibus conjunguntur, quando scilicet inveniuntur in cognitionibus, quae per diversa media seu lumina, aut diversas repraesen-