Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 637
tationes constituuntur. Quod autem cognitio aenigmatica et visio aperta differant penes diversa media, optime explicat D. Thomas, sup. i ad Gorint.,c. xm, lect. rv.
Ad confirmationem respondetur, quod intuitivum et abstractivum non semper differunt penes evidentiam et inevidentiam essentialem ipsi cognitioni, quae scilicet desumitur ex ipsa ratione formali medii, qua constituitur specifica ratio cognitionis; potest enim dari abstractiva notitia etiam evidens circa omnia illa quee repraesentat notitia intuitiva, licet non habeat evidentiam de ipsa praesentia ut coexistenti sibi; sed haec evidentia non distinguit essentialiter unam notitiam ab alia, quia non tenet se ex parte rationis formalis specificantis, sed ex parte coexistentiae et applicationis objecti. Unde dicit D. Thom., m, distinct. xiv, q. i, art. n, q. iii : « Quod claritas visionis contingit ex tribus, vel ex efficacia virtutis cognoscitivae, sicut qui est fortioris visus clarius cognoscit, quam qui est debilis; aut ex efficacia luminis, sicut clarius videt quis in lumine solis quam in lumine lunae; aut denique ex conjunctione, seu applicatione objecti, sicut clarius videntur ea quae sunt propinqua, quam quae sunt remota. » Igitur evidentia notitiae ex vi praecisa et formali intuitionis solum hoc ultimo modo ab illa provenit. Constat autem quod talis claritas seu evidentia est accidentalis et extrinseca, quia solum pendet ex applicatione et coexistentia praesentiae magis vel minus propinquae.
Quod vero dicitur de oppositione intuitivi et abstractivi in eodem subjecto, respondetur : opponi quidem inter se formaliter formalitate accidentali ipsi notitiae, essentiali vero ipsi rationi intuitionis; sicut lineam esse terminatam, vel non
terminatam per punctum, non est essentiale lineae, et tamen non potest simul utrumque habere; et eadem cognitio non potest esse simul vera et falsa propter oppositam terminationem ad objecta, et tamen veritas et falsitas accidentaliter conveniunt cognitioni. Fides autem et visio patriae non solum differunt penes intuitivum et abstractivum praecise, sed etiam penes diversa media, quia fides innititur testimonio dicentis, visio repraesentationi rei in se. Et eodem modo visio divinae essentiae in D. Paulo, et recordatio qua recordabatur ipsam vidisse* non solum differebant penes abstractivum et intuitivum, sed penes diversa media repraesentationis, quia vidit Deum per repraesentationem ejus immediate in se, recordabatur autem se vidisse per speciem creatam repraesentantem immediate aliquem effectum creatum, scilicet ipsam visionem quoad an est.
Secundo arguitur : Intuitivum et abstractivum differunt penes diversa objecta formalia, et penes diversas res repraesentatas, ergo important differentias essentiales in generecognitionis. Gonseq. patet, quia non est aliud principium distinguendi essentialiter cognitiones, nisi penes objecta formalia, et repraesentationes distinguuntur penes diversas res repraesentatas. Antecedens probatur, quia intuitivum, ut intuitivum, respicit objectum ut praesens sibi formaliter, et penes hanc formalitatem differt ab abstractivo; et in notitia intuitiva repraesentatur ipsa praesentia rei, siquidem cognoscitur et attingitur ut res cognita, nec sufficit quod praesentia sit in ipso objecto, nisi sit etiam repraesentata in cognitione, ut patet in eo qui non advertit ad rem quae transit coram se, et in aliis exemplis supra allatis; ergo intuitivum non importat praesentiam rei, ut pure entitative, et