Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 638

physice extra genus notitiae, sed ut repraesentatam, et attactam cognoscibiliter.

Si dicatur quod illa praesentia repraesentatur exercite, et non tanquam res directe repraesentata.

Contra hoc est duplex instantia. Prima in casibus nominis et verbi, qui, ut diximus in Summ., q. ii, art. hi, habent distinctos conceptus a suis rectis physice, licet non categorematice : et tamen non differunt penes diversas res repraesentatas, sed penes diversam connotationem exercitam ejusdem rei repraesentatae. Secunda instantia est in ratione formali sub qua, per quam distinguitur essentialiter una cognitio ab alia, et tamen non repraesentatur, nec attingitur directa cognitione, sic enim esset ratio quae, et non sub qua.

Confirmatur: Quia praesens et absens distinguunt essentialiter actus appetitus, ergo etiam actus cognitionis. Consequentia patet, ex paritate rationis in bono et vero ad praesens et absens. Antecedens vero probatur, quia timor et tristitia differunt solum ratione mali absentis vel praesentis, sicut spes et gaudium ratione praesentis et absentis, ergo sola praesentia et absentia diversificat specie istos actus.

Respondetur ad principale argumentum. quod intuitivum et abstractivum non differunt penes diversa objecta formalia in esse et formalitate cognoscibilis, sed in esse et formalitate alicujus conditionis et modi accidentalis; et aliud est quod sit formale et essentiale ipsi intuitivo, aliud quod sit formale et essentiale ipsi cognitioni, sicut esse disgregativum visus est essentiale albo, ut distinguitur essentialiter a nigro, non tamen est essentiale homini, et similiter objectum, ut praesens vel ut absens, quantum ad coexistentiam cum ip-

sa cognitione et applicationem objecti, essentialia sunt ipsi intuitivo et abstractivo, non tamen ipsi cognitioni; et ita intuitivum et abstractivum essentialiter differunt et definitione inter se, sicut album et nigrum, sed istae differentiae sunt accidentales ipsi cognitioni, quia, ut dictum est, non respiciunt praesens et absens, ut fundant cognoscibilitatem et immaterialitatem diversam, sed ut fundant applicationem ad coexistentiam objecti physicam in terminando cognitionem.

Quod vero dicitur de diversa repraesentatione, respondetur intuitivum et abstractivum formaliter et ex vi sua non differre penes diversas res repraesentatas, potest enim etiam abstractiva notitia repraesentare praesentiam ex parte rei repraesentatae; sicut ego modo cogito Deum mihi praesentem, et animam cognosco mihi esse praesentem evidenter per effectus, et tamen nec Deum, nec animam intuitive video; quare non differunt istae repraesentationes penes diversas res repraesentatas, nec penes connotationem seu habitudinem ad distinctum repraesentatum, vel penes distinctas rationes sub quibus essentialiter conducentibus ad repraesentationem, sed solum penes diversam terminationem ad praesentiam ut coexistentem ipsi cognitioni, ut declaratum est. Unde non omnis variatio in repraesentatione est variatio essentialis, nisi reducatur ad diversam rationem quae, vel sub qua ipsius repraesentationis. Sicut etiam in visione exteriori non quaecunque mutatio variat essentialiter visionem, v. g., si solum flat variatio penes diversum sensibile commune, ut si album videatur cum motu vel sine motu, cum hoc vel illo situ, vel figura, quae non variat essentialiter ipsam visionem, sed accidentaliter, ut diximus, de