Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 640

comparatur praesentia et absentia respectu notitiae intuitivse et abstractivse, sicut sensibile commune respectu visionis, clarum est quod non potest se habere ut denominatio extrinseca, tendentia enim ad sensibile commune non est denominatio extrinseca in visione. Si autem intuitivum et abstractivum sunt modi intrinseci, non possunt esse aliud quam tendentia et ordo ad objectum, quod essentialiter variat cognitionem; nec intelligi potest quomodo isti modi intrinseci varient conceptum accidentaliter, et non varient ipsam repraesentationem in ordine ad rem repraesentatam. Imo neque datur divisio cognitionis penes modos intrinsecos, nisi etiam sit divisio essentialis, sicut distinctio penes clarum et obscurum essentialiter variant cognitionem, licet obscuritas non sit ratio formalis, sed modus intrinsecus cognitionis. Denique afferri possunt aliqua exempla, quae distinctionem istam essentialem probare videntur, sicut practicum et speculativum sunt differentiae essentiales, et tamen practicum dicit ordinem ad opus quod est extra rationem. Et bonum et malum sunt differentiae essentiales aotus humani, et tamen malum potest sumi ex aliqua intrinseca circumstantia.

Respond.: Quod intuitivum et abstractivum sunt modi accidentales, qui reductive pertinent ad genus cognitionis tanquam modi, non tanquam species essentiales, et ut diximus, probabilius est quod sint modi intrinseci. Et quando dicitur quod sunt ipse ordo, seu tendentia ad objectum, dicimus quod formaliter et directe non sunt ipse ordo ad objectum in ratione objecti repraesentati, sed modificationes istius ordinis, quatenus faciunt tendere ad objectum non solum ut repraesentatum, sed ut coexistens notitiae; ita quod

ratio ad objectum ut repraesentatam et cognitum formaliter constituit, ad objectum vero sic repraesentatum ut coexistens notitiae est respectus modificans. Quando autem comparamus rationem intuitivi ordini et respectui ad sensibile commune, exemplum tenet in hoc quod sensibile commune non est primario repraesentatum, sed repraesentatur ut modificans colorem modificatione accidentaliter se habente ad visibilitatem, ita praesentia in intuitivo, non se habet ut res directe repraesentata, sic enim etiam in abstractiva notitia repraesentari potest, sed ut modificans objectum repraesentatum modificatione accidentaliter, ut dictum est.

Et quando dicitur quod divisio penes modos intrinsecos est etiam essentialis, respondetur quod modi possunt dici intrinseci, vel quia modificant ipsam formalem rationem constitutivam, et sic intrinseci sunt ipsi constitutioni; vel possunt dici intrinseci quia non extrinsece denominant, licet nunc intrinsece constitutionem modificent. Et divisio per modos primi generis est etiam essentialis, per modos vero secundi generis est accidentalis.

Ad exempla respondetur: Quod practicum et speculativum differunt essentialiter, quia ordo ille ad opus externum oritur ex diversis principiis et mediis cognoscendi, non auctem importat solum diversam applicationem et coexistentiam objecti, sicut intuitivum et abstractivum, sed diversa principia formalia cognoscendi objectum modo compositivo et resolutivo. Quod vero dicitur de differentia mali moralis, respondetur: Esse quidem differentiam essentialem respectu actus considerati intra genus moris, sed tamen non desumi a circumstantia speciem essentialem actus moralis mali, nisi ipsa circumstantia transeat in principio