Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 641
cipaleiii objecti conditionem, ut dicitur i-n, q. xvm, art. i. Intuitivum autem, et abstractivum semper sunt circumstantiae cognitionis.
ARTICULUS II.
Utrum possit dari cognitio intuitiva de re physice absenti, sive in intellectu, sive in sensu exteriori.
Ad exacte explicandum rationem intuitivi et abstractivi oportet videre differentias quae illis formaliter conveniunt inter se. Solent autem quatuor differentiae numerari. Prima ex parte causae, quia intuitiva producitur ab ipso objecto, abstractiva vero a speciebus ex objecto relictis. Secunda ex parte effectus, quia intuitiva est clarior et certior quam abstractiva. Tertia ex parte ordinis, quia intuitiva est prior quam abstractiva, omnis enim cognitio nostra ortum habet ab aliquo sensu exteriori mediante intuitiva cognitione. Quarta est ex parte subjecti, quia intuitiva potest inveniri in omnibus potentiis, sive sensitivis sive intellectivis, abstractiva vero non potest inveniri in sensibus externis. Istae autem quatuor differentiae supponunt principalem differentiam, quae ex objecto desumitur, et in definitionibus istarum notitiarum explicatur, nempe quod intuitiva sit de re praesenti, abstractiva vero de re absenti. Et quidem tres primae differentiae non sunt ita intrinsecae, quin possint aliquando deficere in istis notitiis, licet plerumque in nobis inveniantur; potest enim infundi a Deo species repraesentans rem aliquam, seu quidditatem abstractive, imo et praesentiam rei per modum quidditatis, antequam repraesentetur res aliqua intuitive, nec minorem claritatem et certitudinem tribuere notitiae abstractivae, quam in-
tuitivae, sicut et ipse Deus non minus clare cognoscit res possibiles quam futuras. Quare praecipuae differentiae reducuntur ad illas duas: nempe quod intuitiva versetur circa praesentiam rei; et secundo circa subjectum in quo possunt tales notitiae reperiri, praesertim circa sensus externos, an possit in illis reperiri notitia abstractiva.
Circa primum plerique existimant ad notitiam intuitivam solum sufficere praesentiam rei objectivam, non vero requiri praesentiam rei physicam, id est, sufficere quod praesentia sit cognita, non vero requiri quod sit coexistens ipsi notitiae. Ex quo sequitur posse essentialiter dari notitiam intuitivam de re physice absenti. Et circa secundum aliqui existimant posse per potentiam Dei rem physice absentem attingi a sensu externo, dummodo repraesentetur ut praesens. Videantur Conimb., n de Anima, cap. m, q. in, art. i et n. Breviter tamen (quia res ista magis pertinet ad libros de Anima) duplici conclusione respondetur.
Prima est: Cognitio intuitiva non solum petit praesentiam objectivam sui objecti, sed etiam physicam, atque ita de praeterito et futuro nulla datur intuitio, nisi reducatur ad aliquam mensuram in qua sit praesens. — Haec conclusio communiter deducitur ex doctrina D. Thomae, ip., q. xiv, art. xm; et ibi communiter ejus discipuli, qui ad ponendam in Deo visionem rerum futurarum dicunt eas debere esse physice praesentes in aeternitate; de futuro enim ut futuro non potest dari aliqua visio. Et certe discursus D. Thomae in illo articulo id necessario exigit; probat enim D. Thomas quod Deus cognoscit omnia futura ut praesentia, quia non cognoscit ea in suis causis, sed inseipsis, proutunumquodque eorum est in actu in seipso, et quia sua co-