Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 57

tur de majori extremitate, in conclusione.

Dari autem tres figuras et non plures constat, quia solum possunt esse quatuor combinationes. Nam vel medium praedicatur in utraque praemissa, vel in utraque subjicitur, vel subjicitur in majori, et praedicatur in minori, aut denique e converso praedicatur in majori et subjicitur in minori. Sed tamen est advertendum quod ex istis quatuor combinationibus haec ultima est concludens indirecte; et quia syllogismi concludentes indirecte reducuntur ad directos, ideo quarta figura, quae per se et semper concludit indirecte, semper transpositis praemissis reducitur ad primam, et ideo tanquam non distincta ab illa non numeratur seorsum. Dicitur autem syllogismus concludere directe, quando in conclusione praedicatur major extremitas de minori extremitate, indirecte vero quando e converso; quia major extremitas est superius extremum, et superiori directe convenit praedicari, inferiori vero subjici. Unde oportet ad hoc ut praedicetur in conclusione de minori extremitate, quod praedicetur etiam in majori de medio tanquam quid superius. Et ideo directa figura est, in qua medium subjicitur in majori, et de illo major extremitas praedicatur, et haec est prima figura. Si vero medium praedicetur in majori, et major extremitas subjiciatur, concludetur indirecte; et ideo per transmutationem praemissarum debet reduci ad primam figuram; ideoque quarta figura non admittitur tanquam distincta essentialiter, cum sola transpositione praemissarum differat, non quantitate, aut qualitate terminorum; sed reducitur ad primam, quia figurae non dividuntur nisi per diversum modum directum et naturalem concludendi, non per indirectum, cum hic ad

directum pertineat et reducatur. Et sic restant tres figurae distinctae: prima, in qua medium subjicitur in majori, et praedicatur in minori. Secunda, in qua medium praedicatur in utraque praemissa. Tertia, in qua medium in utraque subjicitur. Exempla inferius apponemus numerando omnes modos figurarum.

CAPUT VI.

Explicantur omnes tres figurae et modi syllogismorum.

Quia figurae, ut dictum est, nihil aliud sunt quam combinationes diversae secundum praedicationem et subjectionem medii, et modi sunt combinationes secundum quantitatem et qualitatem propositionum; in unaquaque figura possunt fieri sexdecira combinationes modorum penes quantitatem et qualitatem. Nam quantitas propositionum potest variari quatuor modis. Aut enim utraque praemissae stundum universalis, aut utraque particularis, aut prima universalis et secunda particularis, vel e converso prima particularis et secunda universalis. Similiter dico de qualitate quod, vel utraque praemissa est affirmativa, vel utraque negativa, vel prima affirmativa et secunda negativa, aut e converso prima negativa et secunda affirmativa.

Existente ergo quadruplici combinatione ex parte qualitatis et ex parte quantitatis, possunt inter se quantitas et qualitas misceri sexdecim modis, quia unusquisque modus et combinatio quantitatis admittit quatuor modos qualitatis, et e converso. Verbi gratia, si utraque praemissa est universalis, quae est prima combinatio ex parte quantitatis, ex illa etiam potest dari quadruplex modus qualitatis, quia illa