Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 56
praemissis, non vero in conclusione. Et nomine termini non intelligimus solum aliquid simplex, seu incomplexum, sed etiam complexum, dummodo unius extremi, vel medii vice fungatur.
Forma autem syllogismi potest etiam dici duplex, correspondens huic duplici materiae proximae et remotae. Et quidem cum forma syllogismi sit ordinatio seu dispositio materiae ejus, illa dispositio, qua ordinatur materia remota seu termini, dicitur figura; illa autem, qua ordinatur materia proxima, scilicet propositiones, dici Invmodus. Figura ergo in syllogismo est dispositio terminorum secundum subjectionem et praedicationem. Modus est ordinatio praemissarum, seu propositionum, in debita quantitate et qualitate. Debita qualitas est ut saltem aliqua praemissarum sit affirmativa, et non omnes negativae. Debita quantitas, ut saltem aliqua sit universalis, et non omnes particulares. Figurae sumuntur secundum praedicationem et subjectionem termini medii cum extremitatibus; et juxta combinationem diversae praedicationis et subjectionis resultant diversae figurae, ut sequenti capite dicemus.
CAPUT V.
De divisione syllogismi penes materiam et formam.
Divisio syllogismi potest sumi vel ex parte materiae, vel ex parte formae. Ex parte materiae, primo est illa divisio, quae ad libros Posteriorum pertinet, scilicet quod syllogismus est quadruplex, demonstrativus, probabilis, sophisticus, erroneus. Demonstrativus generat scientiam, constalque materia necessaria; probabilis constat materia contingenti, et generat opinionem; erroneus con-
stat materia remota, et generat errorem; sophisticus non servat regulas rectas, sed fallaces, et generat deceptionem. Secundo dividitur syllogismus in communem et expositorium. Communis est, in quo ponitur pro medio terminus communis. Expositorius est, in quo ponitur pro medio terminus singularis. Unde ista divisio tenet se ex parte materiae, quia ex parte terminorum. Potest etiam dividi in hypotheticum et categoricum, affirmativum et negativum, ratione propositionum ex quibus constat.
Ex parte formae dividitur syllogismus primo per tres figuras. Et in qualibet figura sunt plures modi, scilicet sexdecim, tam utiles, quam inutiles, perfecti et imperfecti; sed reducuntur omnes ad novem decim utiles, qui istis versibus continentur.
Prima. Barbara, Celarent, Darii, Ferio, Baralipton.
Celantes, Dabitis, Fapesmo, Frisesomorum.
Secunda. Cesare, Camestres, Festino, Baroco. Tertia. Darapti.
Felapton, Disamis, Datisi, Bocardo, Ferison.
Modus perfectus est, in quo salvantur perfecte principia regulativa syllogismorum, quae sunt: Dici de omni, et dici de nullo, ut postea explicabitur. Modus imperfectus est, in quo ista principia non perfecte salvantur, ideoque reduci potest ad perfectum. Modus utilis est, in quo salvantur regulae necessariae ad bonam consequentiam. Modus inutilis, in quo tales regulae non salvantur. Modus directus, in quo directe concluditur, praedicando majorem extremitatem de minori, in conclusione. Modus indirectus, in quo e converso minor extremitas praedica-