Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 59
Si minor sit negativa, nihil concluditur. Ratio est quia tunc major debet esse affirmativa, a<r proinde praedicatum illius non distribuitur; distribuetur autem in conclusione. Ut si dicas : Omnis homo est animal; nullus homo est equus; ergo nullus equus est animal, ly animal distribuitur in conclusione et non in praemissis.
His regulis visis, facile poteris rejicere omnes modos inutiles in quacumque figura. Nam in prima figura, ex sexdecim combinationibus debent rejici omnesquatuorpure particulares, et omnes quatuor pure negativae, ex duabus- primis regulis generalibus. Debent secundo rejici omnes, qui habent majorem particularem, et qui habent minorem negativam. Unde tantum restant quatuor modi, in quibus invenitur quod utraque praemissa sit affirmativa cum majori universali, vel quod altera sit negativa cum minore affirmativa. Et hi sunt : Barbara, Celarent, Darii, Ferio; nam litterae illae vocales, ut diximus lib. praeced., cap. de conversione, significant: A, universalem affirmativam, E, universalem negativam, /, particularem affirmativam, O, particularem negativam.
Nihilominusquia, ut diximus, illae duae regulae particulares primae figurae solum requiruntur ad concludendum directe, non indirecte, poterunt admitti in prima figura alii modi indirecte concludentes, in quibus aut major sit particularis, aut minor negativa, dummodo concludant indirecte, ita quod major extremitas in conclusione non praedicetur de minori, sed subjiciatur; et isti 'sunt quinque modi designati istis quinque dictionibus : Baralipton, Celantes, Dabitis, Fapesmo, Frisesomorum. In quibus omnibus servatur indirecta conclusio, scilicet quod minor extremitas praedicetur de ma-
jori ; sed non in omnibus invenitur aut major particularis, aut minor negativa, sed potest inveniri. Exemplum syllogismi directe concludentis in prima figura : Omne animal est vivens; omnis homo est animal; ergo omnis homo est vivens. Exemplum indirecte concludentis in Gelantes, v.g.: Nullus lapis est animal; omno animal est sensitivum; ergo nullus lapis est sensitivus.
Similiter in secunda figura excluduntur duodecim combinationes, ex sexdecim quae fieri possunt; excluduntur enim octo per duas primas regulas generales, scilicet ex puris particularibus, et ex puris negativis. Item per secundam et tertiam regulam excluditur eombinatio ex utraque praemissa affirmativa, vel si major sit particularis ; et utraque ista eombinatio fieri potest bis, scilicet utraque affirmativa cum prima praemissa particulari et secunda universali, vel e contra, et utraque praemissa particularis, existente prima praemissa affirmativa et secunda negativa, vel e contra. Et sic remanent solum quatuor modi utiles, scilicet Cesare, Camestres, Festino, Baroco. Exemplum est in Cesare : Nullum animal est lapis; omne marmor est lapis; ergo nullum marmor est animal.
Denique in tertia figura excluduntur decem combinationes, scilicet octo ex regulis generalibus. Ex quarta autem regula, si minor sit negativa nihil concluditur, sive prima praemissarum sit particularis et secunda universalis, sive e converso; quod est excludere duas alias combinationes. Et sic manent sex modi utiles, scilicet Darapti, Felapton, Disamis, Datisi, Bocardo, Fenson. Et sic omnes modi utiles sunt novemdecim, qui in versibus supra dictis continentur.
Et observa quod, in hac tertia figura, primi duo modi, scilicet Da-