Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 60
rapti et Felapton, cum habeant utramque praemissarum universalem, concludunt particularem, et non universalem; quia si concluderent universalem, argueretur a non distributo ad distributum contra tertiam regulam; ut patet in hoc syllogismo in Darapti: Omne animal est sensibile; omne animal est substantia; ergo omnis substantia est sensibilis; ubi ly substantia distribuitur in conclusione et non in praemissis.
CAPUT VII.
De reductione syllogismorum imperfectorum ad perfectos.
Communiter assignatur duplex potestas syllogismorum, licet Aristoteles, in ii Prior., sex assignaverit; sed nobis in praesenti sufficit duas praecipuas explicare. Prima est potestas concludendi plura. Secunda est potestas reducendi syllogismos imperfectos ad perfectos. Potestas concludendi plura nihil aliud est quam hoc ipso, quod concluditur aliquod consequens, seu conclusio, posse etiam concludi id quod sequitur ad tale consequens; ut si concluditur universalis affirmativa, vel negativa, potest etiam concludi particularis sub illa contenta. Et similiter potest concludere convertentem suae conclusionis, et a) quipollentem, et universaliter quidquid sequitur ad talem conclusionem. Et hoc totum praerequiritur ad reductionem ostensivam, ut statim dicemus.
Potestas reducendi syllogismos imperfectos ad perfectos consistit in hoc quod illi syllogismi, in quibus non ita evidenter et perfecte apparet Dici de omni et dici de nullo, quae sunt principia regulativa syllogismi, ut infra dicemus, Cap. x, reducantur et probentur per illos, in quibus perfecte et evidenter talia principia salvantur. Perfectissimi autem modi concludendi sunt illi
primi quatuor primae figurae, scilicet Barbara, Celarent, Darii, Ferio. Omnes enim conclusiones inferibiles, aut sunt universales affirmativae, aut universales negativae, aut particulares affirmativae, aut particulares negativae. Et universalis affirmativa perfectissime infertur in Barbara; universalis negativa, in Celarent; particularis affirmativa, in Darii; particularis negativa, in Ferio, ut infra ostendemus, Cap. x.
Omnes ergo alii modi indirecte aut directe concludentes possunt ad istos quatuor reduci, et per illos probari. Et est duplex reductio, altera ostensiva, alterarer impossibile. Ostensiva utitur duplici principio, scilicet conversione alicujus propositionis et transmutatione, ut scilicet major mutetur in minorem, vel e contra; quia haec reductio solum ostendit clariori modo posse disponi praemissas, ut sic evidentius ibi innotescat regulatio « Dici de omni, et de nullo; » et totum hoc fundatur in illo supra posito principio: Quidquid sequitur ad consequens, sequitur ad ejus antecedens.
Reductio per impossibile probat deducendo ad duas contradictorias simul veras, quod est impossibile; et ad hoc assumit contradictoriam propositionis negatae, et adjuncta una propositione concessa, infert contradictoriam alterius concessae, et consequenter infert duo contradictoria simul vera. Et fundatur in illo principio: In bona consequentia ex contradictorio consequentis sequitur contradictorium antecedentis.
Et ista reductione per impossibile possunt reduci omnes modi imperfecti ad perfectos, quia in omni modo utili, in quo negatur consequentia, debet concedi contradictorium ejus quod negatur, ex qua contradictoria concessa et altera praemissa concessa sequitur contradictorium alterius praemissae. Specia-