Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 63

Baralipton, Celantes, Dabitis, Fapesmo, Friseso, sumi debet contradictorium conclusionis, et poni loco majoris, et major concessa poni loco minoris, et inferre contrariam minoris concessae. Excipe tamen Celantes, in qua contradictorium conclusionis, quia est particularis, debet poni pro minori, et minor de Celantes poni pro majori, et sic in Darii inferre contradictorium majoris concessae. In modis vero secundae figura?, si fiat aliquis syllogismus, et velis reducere per impossibile, sume contradictorium conclusionis, et pone illam pro minori, et simul cum majori syllogismi inferes contrariam, vel contradictoriam minoris concessae. In modis vero tertiae figurae, assume contradictorium conclusionis, et pone loco majoris, et cum eadem minori inferes contradictorium, vel contrarium majoris concessae.

Et licet solae istae regulae in ipso exercitio deducant ipsam reductionem cujusque syllogismi per impossibile ad modum sibi correspondentem, ex quatuor perfectis; tamen inventus est versus correspondens omnibus modis imperfectis, et habens quatuor illas vocales, A, E, 1, 0, quarum A denotat reduci per impossibile ad Barbara; E, ad Celarent; I, ad Darii; O, ad Ferio. Versus est iste :

Febiferaxis obit terras, spheramque quotao[nis.

Alii ponunt has litteras hoc ordine : Nesciebatis, Odiebam, Laetare, Romanis, quae ad idem reducuntur.

Febiferaxis habet quinque vocales, correspondentque quinque modis primae figurae imperfectis. Et prima vocalis E donotat quod primus modus imperfectus, scilicet Baralipton reducitur ad Celarent. Secunda vocalis I, quod secundus modus Celantes, ad Darii. Tertia vocalis E, quod tertius modus Dabitis, ad Celarent. Quarta vocalis A, quod quartus modus Fapesmo, ad Barbara; et sic de aliis. Obit terras correspondet quatuor modis secundae figurae, spheramque quotannis, sex modis tertiae figurae. Et prima vocalis O dicit quod primus modus secundae figurae reducitur ad Ferio. Secunda /, quod secundus reducitur ad Darii, et sic de aliis.

Syllo dsmus expositorius dicitur ille, qui habet pro medio terminum sinf/u/arem. Et dicitur expositorius, ut inquit S. Thonias, Opuse. xmi, quia est quiedam sensibilis resolutio, quae quasi rem sensibus exponit; ut si dicas : Petrus est albus, Petrus est currens, ergo currens est album. Et ideo fere omnes syllogismi expositorii fiunt in tertia figura, quia in ea medium subjicitur in utraque praemissa, et terminus singularis convenientius subjicitur quam praedicatur. Potest tamen etiam fieri in aliis figuris. Quia vero aliae extremitates sunt termini communes, et non singulares, in illis servari debent omnes conditiones, quae servantur in aliis syllogismis, et evitari defectus qui possunt inveniri. Caeterum cum ipsum medium non sit terminus communis, sed singularis, nec distribui potest, nec universalisari, sed potius perfecte debet singularisari. Unde si perfecte et complete non sit singularisatus erit vitiosus syllogismus. Quod maxime observandum est pro terminis divinis, in quibus ille terminus Deus, et Essentia divina, et alii, qui pertinent ad absoluta, ita sunt singulares, quod aequivalenter sunt communes, quia re ipsa communicantur pluri-

CAPUT VIII.

syllotjismo e./positorio.