Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 62
Dabitis, Darapti, Pisantis, Da/isi. Ad Ferio redimitur Faprsmo, Friseso, Festino, Felaptnn, Ferison. Atque ita ab illa littera, a qua incipit unaquaeque dictio, ad similem dictionem incipientem a simili littera, in una ex quatuor primis modis reducenda est ostensive.
Invenies etiam in istis dictionibus alias consonantes, quae consulto positae sunt, quia indicant vel conversionem propositionis, quie facienda est, vel transmutationem praemissarum ; et sunt ista) tres littera*, P, S, M. Ubi inveneris litteram S, significat quod illa propositio est convertenda simpliciter; ubi inveneris litteram P, quod est convertenda per accidens; ubi inveneris litteram M, quod sunt transmutandic pnemissm. V. g., in Fapesmo, invenies post primum A litteram P; significat quod affirmativa universalis est convertenda per accidens. Post E, invenies litteram S; et significat quod universalis negativa est convertenda simpliciter. Et littera M significat transmutandas esse praemissas, scilicet majorem in minorem. Et sic reducitur ostensivo ad Ferio; quod facile etiam in reliquis poteris advertere. Quando autem inveneris litteram C in medio dictionis, significat illum modum non posse reduci ostensive, sed solum per impossibile, quod solum invenitur in Baroco et Bocardo.
Specialiter autem in conversione ostensiva de Baralipton, adverte quod in illa infertur particularis affirmativa indirecta, et habet litteram P, non circa aliquam praemissam, sed circa conclusionem, ad denotandum quod reducitur ad Barbara retinendo easdemmet pnemissas de Baralipton, et inferendo immediate et directe conclusionem de Barbara, qua) est universalis affirmativa. Et quia ha)c convertitur per accidens, per bonam consequen-
tiam, qui infert immediate universalem affirmativam in Barbara, inferre etiam potest, addita conversione per accidens, particularem affirmativam indirectam, quae erat conclusio in Baralipton; et sic Baralipton non reducitur convertendo, aut transmutando ipsum in Barbara, sed ex Barbara, per conversionem per accidens conclusionis, quae est universalis affirmativa, deducitur Baralipton. Verbi gratia : Hic syllogismus est in Baralipton: Omne animal est substantia; omnis homo est animal; ergo aliqua substantia est homo. Reduco illud ad Barbara, probando quod talis conclusio infertur mediate ex Barbara, hoc modo: Omne animal est substantia; omnis homo est animal; ergo omnis homo est substantia. Et per conversionem per accidens: Ergo aliqua substantia est homo, quae erat conclusio de Baralipton.
In reductione autem syllogismorum per impossibile, certum est omnes imperfectos, sive prima), sive secunda), sive tertiae figurae reduci posse per impossibile ad quatuor primos; sed non similiter, sicut in reductione ostentiva, reducitur quaelibet dictio ad similem litteram initialem, ex primis quatuor modis, excepto in Baroco, et Bocardo, quae reducuntur ad Barbara, sumendo contradictorium conclusionis illatae, quae est universalis affirmativa. Reliqui omnes modi, ut reducantur per impossibile, semper attendi debet ad conclusionem illatam. Et sume contradictorium illius, et pone illam pro una ex praemissis cum altera; et infer contradictorium, vel contrarium alterius praemissae concessae, sicque deduces ad unum impossibile; quod est duas contradictorias, vel contrarias concedere.
Ut vero expedite, et prompte id facias, nota quod in quinque modis imperfectis primae figurae, scilicet