Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 744
monstratio circa primam conclusionem : ergo non potest esse idem habitus, qui inclinat ad primam, vel ad secundam demonstrationem. Nec potest dici quod per errorem circa secundam vel tertiam conclusionem non destruitur aliquis habitus, sed modus illius. Tum quia destruitur principium assentiendi tali conclusioni, quod principium non potest esse modus. Tum quia generatur habitus erroneus, qui entitative opponitur habitui scientifico, id est, secundum realem oppositionem, quae petit extrema realia; ergo destruit realitatem, non modum, et non circa primam conclusionem, sed circa secundam; ergo circa secundam datur distinctus habitus.
Respondetur: Quod qualitas indivisibilis et simplex, quando virtualiter est multiplex in extensione, vel intensione, potest amitti quantum ad novam perfectionem, seu applicationem erga illa ad quae se extendit, nulla amissione facta circa entitatem, sicut anima desinit informare aliquas partes materiae sine amissione alicujus entitatis formae. Quare qui generat habitum erroneum circa secundam vel tertiam conclusionem, destruit habitum scientiae non absolute et entitative, sed respective quatenus proxime et in actu inclinabat ad illas conclusiones, quae inclinatio proxima non dicit solam qualitatem et habitum, sed qualitatem debite applicatam cum tali coordinatione specierum, quam destruit error oppositus. Et ideo destruendo, seu impediendo talem applicationem, seu extensionem, dicitur destruere potentiam
proximam ad demonstrationem oppositam, quia haec consistit in forma sic applicata, et habitus erroneus sic generatus realiter opponitur habitui scientifico, sed non absolute, et ex omni parte, quia non absolute tollit illum, sed ut determinatur et applicatur ad talem materiam, circa quam versatur ille error, et constituit illum habitum in eo statu, in quo erat antequam generaretur secunda demonstratio, sicut qui abscindit brachium non destruit formam absolute, sed ut informantem, et applicatam ad talem materiam. Quod vero additur posse generari scientiam circa tertiam vel ultimam demonstrationem, non generata circa primam. Respondetur: id non esse certum propter dependentiam et connexionem quam habet demonstratio sequens cum antecedente, tanquam cum principio; sed si id concedatur tamen quia de se est coordinabilis cum prima demonstratione, ut contenta sub eadem ratione formali scientifica, ad eumdem habitum pertinet, esto possit inveniri ultima demonstratio sine extensione ad primam, sicut prima sine ultima.
In fine hujus articuli nota quod, cum in scientiis, ut modo apud nos sunt, non solum inveniantur demonstrationes, sed etiam multo opiniones, quoad ea quod sub opinione cadunt, non deservit habitus scientificus, quia revera tales opiniones ad scientiam non pertinent quantum ad assensum scientificum, licet quia versantur circa eamdem materiam scientio tractentur in eadem scientia, sed distinctum habitum generant.