Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 743

intensio vero per participationem subjecti, ly secundum seipsam est idem quod secundum ordinem ad objectum extensivum et materiale. Dicitur autem ordo ad objectum convenire formae secundum seipsam, quia ordo ad objectum tenet se ex parte specificationis, ordo autem ad subjectum, ex parte individuationis.

Ad confirmationem respondetur: Quod, facta illa additione extensiva, redditur habitus, seu forma magis perfecta, et intellectus magis facilitatus et actuatus erga alia objecta, non per aliquam novam formam, aut qualitatem, sed per novam applicationem praeexistentis ad novam materiam, quia de se ille habitus et forma praeexistens inclinatio est ad omnia quae continentur sub suo objecto formali; quod vero proxime et in actu inclinet ad talem vel talem materiam, non ex defectu formae inclinationis, sed ex defectu materiae vel subjecti, quatenus nondum habet species coordinatas, nec ex parte subjecti exercitium, quod pertinet ad applicationem subjecti, sine qua forma ipsa non sufficienter applicata est, nec species illae sufficienter ordinatae, ut ipse habitus aequali facilitate ex parte subjecti inclinare possit in illas. Quod exemplo fidei de novo inclinantis in nova credibilia ab Ecclesia proposita, ad quae ante actu non inclinabat, manifeste monstratur. Et similiter exemplo charitatis vel religionis infusae, quae sunt simplices qualitates etiam in sententia opposita, et in aliquorum sententia etiam virtutes acquisitae, et non pari facilitate ex parte subjecti inclinant ad omnes actus vel materias, ut dictum est. Itaque quando primo generatur habitus per aliquam demonstrationem, generatur essentialis et formalis facilitas ad omnes actus et objecta, sub tali ratione for-

mali contenta, per secundam vero, vel tertiam demonstrationem non generatur nova facilitas essentialis, sed accidentalis difficultas tollitur ex parte subjecti et applicationis materiae. Et quia simpliciter talis forma per modum inclinationis requiritur, sive primo generata, sive deinceps applicata, ideo simpliciter bene probatur quod, praeter species ordinatas requiritur aliqua qualitas, quae dicitur habitus.

Quod vero dicitur secundam vel tertiam demonstrationem esse novum actum, et postulare novum effectum, respondetur: habere quidem novum effectum, non quia novum habitum entitative producat, sed quia praeexistentem reddit perfectiorem, ut dicit D. Thomas, loco citato i-ii, q. uv, art. iv, ad 3: « Fieri autem perfectiorem, inquit D. Thomas, est ad plura se extendere. » Iste ergo est novus effectus in rerum natura, scilicet eamdem formam attingere non absolute, sed ut de novo applicatam, sicut quando fides extenditur ad nova credibilia, vel anima ad diversas partes materias informandas. Nec est necesse quod omnis actio sit productiva novee formae, sed sufficit quod sit applicativa, vel unitiva, ut in exemplis adductis patet; et idem dicemus 4e intensione, qua qualitas magis radicatur in subjecto, in lib. de Generatione; et de actione substantialiter attingente corpus Christi in Eucharistia dicunt plures Theologi, nec enim corpus ipsum de novo producitur, quod jam existit.

Ultimo arguitur. Quia non potest qualitas indivisibilis quantum ad aliquid amitti vel generari, et quantum ad aliquid manere; sed constat quod habitus scientiae quantum ad secundam vel tertiam conclusionem, remanente demonstratione primee, potest amitti; vel etiam non repugnat generari antequam fiat de.