Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 65

et est inferius, seu antecedit animal: Omne risibile est animal; omnis homo est risibilis; ergo omnis homo est animal. Ad inferendam vero universalem negativam, sumes pro medio illum terminum, qui sequitur ad subjectum et repugnat praedicato; idque in Celarent, qui est secundus modus primae figurae, et in Cesare, qui est primus modus secundae. In Camestres autem, ubi minor est negativa, debet e converso quaeri medium quod repugnet subjecto, et sequatur ad praedicatum, eo quod debet removeri a minori extremitate, et consequi ad majorem; sicut ad concludendum quod nullus homo est lapis in Celarent et in Cesare, est bonum medium rationale, seu risibile, quod sequitur ad hominem et repugnat lapidi, in Camestres autem insensibile, quod convenit lapidi et repugnat homini.

Ad inferendam particularem affirmativam, si inferatur in prima figura, ut in Darii, conveniens medium erit terminus qui sequitur ad subjectum, et antecedit praedicatum; ut ad inferendum quod aliquod animal est substantia, conveniens medium est sensibile, quod infertur ex animali et infert substantiam, dicendo: Omne sensibile est animal; aliqua substantia est sensibilis; ergo aliqua substantia est animal. Si vero inferatur in tertia figura (nam in secunda non infertur particularis affirmativa) ut in Darapti, aut Disamis, conveniens medium erit ille terminus, qui antecedit, id est quod est inferius ad praedicatum et subjectum, eo quod debet subjici in utraque praemissa; ut ly homo ad inferendum quod aliquod animal est substantia, eo quod est animal et est substantia.

Denique ad inferendam particularem negativam, quae in omnibus tribus figuris concludi potest, si inferatur in prima figura, assumitur

pro medio ille terminus qui sequitur ad subjectum et repugnat praedicato; ut ad concludendum quod aliquod animal non est lapis, sumo pro medio ly homo, dicendo: Nullus homo est lapis: aliquod animal est homo. Vel si volo concludere: Aliquod animal non est equus, sumo rationale, quod est consequens ad aliquod animal, et repugnans equo, et dico: Nullum rationale est equus; aliquod animal est rationale, etc. Si vero inferatur particularis negativa in secunda figura, in tertio quidem modo, qui est Festino, idem medium assumetur quod in prima figura. In Baroco autem assumetur medium, quod sit extraneum a subjecto, et consequens ad praedicatum; ut in praedicta conclusione: Aliquod animal non est lapis, sumetur pro medio insensibile, quod repugnat animali et sequitur ad lapidem. Denique si infertur in tertia figura, assumetur pro medio ille terminus, qui sit antecedens, id est inferius ad subjectum et extraneus, seu repugnans praedicato; ut in praedicta conclusione rationale, quod est inferius ad animal et repugnat lapidi.

CAPUT X.

De principiis, quibus innititur tota ars syllogizandi.

Tota ratio artis syllogisticae innititur tribus principiis per se notis. Primum est: Quaecumque sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se. In hoc innititur vis probationis discursivee; cum enim discursus ad hoc ordinetur ut inferat conclusionem, in qua conjungantur duo extrema in vi alicujus medii, per quod ostenditur illa conjunctio, oportet quod uniat aliqua inter se, eo quod uniuntur in aliquo medio. Et opposito modo, si infert conclusionem negativam, in qua unum negatur et separatur ab alio, necessesse