Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 66

est quod aliquod illorum negetur et separetur ab uno tertio; quae enim sunt eadem inter se, si unum eorum distinguitur ab aliquo tertio, etiam et illud ab illo tertio distinguitur et separatur. Et ideo ex negatione unius cum aliquo tertio sequitur negatio ejus quod sibi identificatur cum eodem tertio.

Et nota quod D. Thomas, i p., Q. xxvni, Art. ni, explicat illud principium: Quae sunt eadem uni tertio sunt eadem inter se, si sint eadem uni tertio re et ratione. Quod non intelligitur, quasi nec re, nec ratione distinguantur, sed illud re et ratione debet construi cum ly uni tertio, ita quod sint eadem uni tertio, quod est unum re et ratione, idest non virtualiter, aut formaliter multiplex; quia sic potest esso idem cum uno extremo sub una formalitate, et cum alio sub alia, atque adeo non sequitur quod illa extrema sint idem inter se. Imo hinc multi paralogismi eveniunt, quia medium non est perfecte et simpliciter unum, sed multiplex, saltem virtualiter aut formaliter, unde ex unione talis medii cum extremis, nisi sit sub eadem ratione formali, non infertur unio extremorum inter se; sicut non sequitur: Albedo est relatio; albedo est intensa; ergo relatio est intensa, quia alio modo identificatur cum albedine relatio, alio modo intensio, unde non sequitur quod identificentur inter se. Et in terminis divinis non valet: Pater est essentia divina; Filius est essentia divina; ergo Filius est Pater, quia Essentia divina in qua uniuntur, propter infinitam perfectionem, et est una simplicissima res, et virtualiter multiplex, et sub diverso conceptu modilieatur a Personis, a qualibet inadiequate.

Secundum principium est: Dici de omni, id est: Quidquid universaliter dicitur de subjecto, dicitur de

omni quod sub tali subjecto continetur; sicut si affirmatur de homine universaliter quod sit risbilis, debet affirmari de quocumque individuo hominis.

Tertium principium est: Dici de nullo, id est: Quidquid universaliter negatur de aliquo subjecto, negatur et de omni contento sub tali subjecto; ut si negas de homine universaliter quod sit lapis, debes id negare de omni individuo contento sub homine.

Et haec principia sunt per se nota, quia natura universalis in hoc consistit, quod dicatur de omnibus respectu quorum universalis est. Et haec principia non deserviunt ad syllogismum expositorium qui constat medio singulari, sed ad syllogismum constantem medio communi, in quo oportet quod discursus procedat in vialicujus termini distributi; quia si nullus distribuitur, arguitur ex puris particularibus, quae est forma malae consequentiae; quia per particulares non redditur medium complectens, et continens perfecte ea quae inferenda et unienda sunt in conclusione. Posita autem distributione termini, cum omne quod de illo dicitur vel negatur, dicatur etiam, vel negetur de contento sub illo per talem distributionem, recte concluditur de contento sub illo id quod negabatur, vel affirmabatur de termino distributo in antecedenti. Et ideo ista duo principia deserviunt ad constituendam necessitatem illationis, non arguendo ex puris particularibus, sed ex distributione.

Hinc autem fit quod illi syllogismi dicuntur perfecti, qui immediate regulantur per ista duo principia, co quod evidenter ibi fit applicatio eorum quae dicuntur, vel negantur universaliter, ad ea quae sub ipsis universalibus continentur. At vero alii modi dicuntur imperfecti, qui non immediate regulantur per ista