Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 67

principia, nec ibi ita evidenter fit dicta applicatio, sed regulantur mediate, et ideo reducuntur ad illos modos perfectos, qui immediate et evidenter per se talibus principiis regulantur. Immediate regulantur per ista principia quatuor modi primae figurae, quia in eis perfecte distribuitur medium in majori, in qua stat universaliter ex parte subjecti; et cum postea in minori praedicetur, hoc ipso evidenter ostenditur illud de quo praedicatur contineri sub sua universalitate, et consequenter convenire illi id quod de tali medio universaliter posito praedicabatur in majori, vel negabatur; quod est immediate manifestari dici de omni, et de nullo, quia immediate et per se ostenditur contineri, vel negari aliquid de tali subjecto universaliter contento, et hoc subjectum est medium. Quod non fit in aliis figuris, ubi medium utrobique praedicatur, vel subjicitur; nec in modis, quibus indirecte concluditur. Vide infr., Q. vin, Art. ultimo. Sed ut haec omnia perspicacius intelligantur, et simul possint cognosci omnes defectus malae consequentiae et syllogismorum, oportet agere de bonitate et defectibus consequentiarum, tam in communi, quam in particulari.

CAPUT XI.

Quibus principiis universaliter innitatur bonitas consequentiae.

In bonitate cujuscumque consequentiae regulanda datur unum universalissimum principium, a quo caetera derivantur, et ad quod reducuntur, scilicet: Non potest in bona consequentia dari antecedens verum et consequens falsum; sed si antecedens est verum, etiam et consequens. Quod principium reducitur immediate ad illud supremum omnium principiprum: Quodlibet est, vel non

est; seu impossibile est idem simul esse et non esse. Nam si antecedens est verum, jam ita est sicut per illud significatur; si autem consequens est falsum, trahit post se antecedens, ratione connexionis quam habet veritas consequentis cum veritate antecedentis: idem est ergo ponere antecedens verum et consequens falsum, ac ponere antecedens verum et ex parte falsum, quia consequens est quasi pars quaedam et aliquid antecedentis, si quidem est aliquid connexum cum illo, et consequentia ipsa connexio quaedam est; quod autem ex parte est falsum, absolute non est verum; ergo si datur antecedens verum et consequens falsum, datur antecedens verum et non verum, quae sunt contradictoria.

In his ergo principiis fundatur bonitas consequentiae; et ideo totus labor in assignandis consequentiarum defectibus consistit in hoc, quod detur antecedens verum et consequens falsum. Et sic ea quae magis conducunt ad falsificandum consequens quam antecedens, conducunt ad malam consequentiam; quae autem faciliu & conducunt ad veritatem consequentis, quam antecedentis, aedificant bonitatem consequentiae. Cujus ratio est, quia antecedens debet continere in se veritatem consequentis, siquidem exilio infertur; unde et Aristoteles dixit, i Posterior.: « Quod praemissae debent esse magis verae, quam conclusio, » idest magis certae; ergo plus debet requiri ad veritatem antecedentis, quam consequentis; ergo semper antecedens difficilius debet reddi verum quam consequens, illud enim difficilius habetur, ad quod plura requiruntur.

Quare cum consequentia nihil aliud sit, quam connexio illativa ex aliquo in aliquid, et non bene connectatur veritas antecedentis cum