Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 73
pletam, quando perfecte particulari- & tur, ita quod nihil manet de univer- salitate, incompletam, quando non perfecte particularisatur, sed reti- net aliquam universalitatem; v. g.: Aliquod animal non fuit in arca Noe, est particularitas incompleta, id est: Alicujus speciei nullum animal fuit. Neuter homo currit; id est: Alicujus binarii nullus; ubi semper jungitur particularitati aliqua universalitas.
In appellatione, quae est alia pro- prietas logicalis, omnes defectus re- ducuntur ad unum: Quoties varia- tur appellatio, consequentia non va- let, sive sit appellatio realis, sive rationis, sive circa terminos signifi- cantes actum animae; ut non valet: Petrus est magnus logicus; ergo est magnus. Homo est species; ergo Petrus, qui est homo, est species. Albedoest intensa; ergo similitudo, quae est albedo, est intensa. Cognos- co venientem; ergo cognosco Pe- trum, qui est veniens: quia actus animae semper feruntur in sua ob- jecta sub praecisa formalitate, qua tales actus sunt. Unde non valet: Venientem video; ergo video venien- tem. Papam vidi; ergo vidi Papam; nec e contra, nisi utrobique sub ea- dem appellatione, id est sub eadem ratione cognoscendi sumatur in quantum veniens, et in quantum Pa- pa, non sub alia; alioquin multis de- ceptionibus datur locus, variando rationes formales cognoscendi. Et qui dicunt valere ab appellante ad non appellantem in his terminis si- gnificantibus actus animae, non propterea dicunt valere mutata ap- pellatione, sed valere a formali ad materiale, ut tamen stat sub forma- li, et sic est verum.
In oppositionibus est prima regu- la: In contradictoriis, preesupposita veritate unius sequitur, falsitas alte- rius, et e contra.
Secunda regula, in contrariis: A veritate unius sequitur falsitas alte-
rius; sed e contra est mala conse- quentia, a falsitate unius ad verita- tem alterius, quia possunt ambae esse falsae, non simul verae.
Tertia regula, in subcontrariis: A falsitate unius sequitur veritas alte- rius; sed e contra est mala conse- quentia, quia possunt esse simul ve- rae.
In aequipollentiis non est defectus, sed semper est bona consequentia ab aequipollente ad aequipollentem.
In conversione est prima regula: A conversa ad convertentem sem- per est bona consequentia; ut: Om- nis homo est animal; ergo aliquod animal est homo.
Secunda regula: Non est bona mutua consequentia conversionis, nisi in conversionibus simplicibus, non autem in conversionibus per accidens. Dicitur mutua consequen- tia quando valet non solum a con- versa ad convertentem, sed etiam e contra, a convertente ad conversam; sicut non valet: Aliquod album est homo; ergo omnis homo est albus, quae est a convertente ad conversam, in conversione per accidens univer- salis affirmativa;, sed e contra valet.
In exponibilibus, seu resolubili- bus est prima regula: Ab exponibili ad omnes exponentes, vel a resolu- bili ad omnes resolventes, et e con- tra, bona est consequentia, quia est ab aequipollentibus.
Secunda: Ab exponibili, vel reso- lubili ad quamlibet exponentem co- pulative est bona consequentia, sed e contra est defectus a qualibet ex- ponente ad resolubilem, quia pri- ma est a copulativa ad partem, se- cunda a parte ad copulativam.
Tertia est: A qualibet exponente disjunctivo ad suam exponibilem est bona consequentia, sed e contra non valet. Constat ex regula disjunc- tivarum. Vide quae diximus, Cap. de exponibilibus et hypotheticis, de singulis locis arguendi.