Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 74
CAPUT XIV.
De fallaciis.
S. Thomas opusculum edidit de Fallaciis, quod est xxxix. Et fere omnia, quae ad fallacias pertinent, explicata sunt tangendo defectus syllogismorum; fallaciae enim defectus sunt consequentiae.
Quare solum indicabimus hic quomodo fallaciae reducantur ad illos defectus. Quaedam ergo fallaciae pertinent ad vocem, quaedam ad rem significatam. Fallaciae ex parte vocis reducuntur ad sequivocationem; quia ista fallacia generatur ex apparentia ejusdem vocis, vel quia eadem vox plura significat, vel quia una vox est similis alteri, sive in prolatione, sive in significatione, vel denique quia ipsa orationis compositio est cum aequivocatione et amphibologia, sicut accidit in his quae applicantur secundum sensum compositum et divisum, quae est una ex fallaciis dictionis.
Omnes fallacias, quae ex parte dictionis se tenent ad sequivocationem reducimus. Et sunt sex modi fallaciarum; quorum tres inveniuntur in terminis simplicibus, scilicet sequivocatio, diversitas accentus, figura dictionis. ^Equivocatio, ut si ex hoc termino canis, inferam quod id quod convenit animali convenit sideri. Diversitas accentus, ut si sumatur pro eodem pendere breviter dictum, et pendere longum; populus pro arbore, producta prima vocali, vel pro gente, vocali illa correpta. Figura dictionis est similitudo vocis, vel significationis cum alia voce; ut si vox quae significat masculum, videatur significare foeminam, ut si dicas: Substantia colorata albedine est alba; ergo vir, qui est substantia colorata albedine est alba. Vel si vox significans quale, v. g. differentiam,
mutetur in quid, hoc est in speciem, aut quale quid significans essentiam in hoc aliquid, totum hoc pertinet ad figuram dictionis. Ex parte vero orationis invenitur etiam aequivocatio in tribus modis, scilicet in amphibologia, quae dubiam reddit acceptionem orationis; in compositione et in divisione, quando scilicet mutatur sensus compositus in divisum, vel e contra; et quando oratio est falsa in sensu composito, dicitur fallacia compositionis, quando vero in sensu diviso est falsa, dicitur fallacia divisionis.
At vero fallaciae non ex parte dictionis, sed ex parte rei significatae, reducuntur ad alios defectus supra assignatos. Et sunt septem fallaciae hujus generis, scilicet fallacia accidentis, fallacia a secundum quid ad simpliciter, fallacia secundum ignorantiam elenchi, fallacia petitionis principii, fallacia consequentis, fallacia secundum non causam ut causam, fallacia secundum plures interrogationes ut unam.
Fallacia accidentis est fere eadem atque mutatio appellationis; provenit enim fallacia accidentis ex eo quod aliquid significatur ut conveniens duobus, quae sunt per accidens unum, et sic unitas per accidens cum diversitate in re, est causa hujus fallaciae: quod totum est diversitas appellationis, vel ad illam reducitur, sive ad diversam acceptionem medii; ut: Cognosco venientem; Petrus est veniens; ergo cognosco Petrum.
Fallacia a secundum quid ad simpliciter reducitur ad illam, quae est a non distributo ad distributum, sive a non amplo ad amplum sine constantia, cum distributione ampli; ut si dicas: ^Ethiops est albus secundum dentes; ergo est albus simpliciter.
Fallacia secundum ignorantiam elenchi reducitur ad defectum op-