Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 75

positionis, quia apparent aliqua opposita, et non sunt, quia non servantur leges oppositionis; ut si dicas : Domus est clausa in nocte, et non est clausa in die; ergo est clausa et non clausa.

Fallacia petitionis principii est quando id supponitur, vel assumitur, quod debebat probari; ut si velis probare quod Socrates est pater Platonis assumas pro medio quod Plato est filius Socratis.

Fallacia consequentis oritur ex defectu illius regulae : Quidquid sequitur ad consequens alicujus bonae consequentiae, sequitur ad ejus antecedens. Ex eo enim quod existimamus aliquid esse consequens, et habere connexionem cum alio, illud inferimus ex illo antecedente, cum tamen in re non habeat convenientiam; et propterea fallacia consequentis habet magnam affinitatem cum fallacia accidentis; ut si dicas : Si aliquis est fur, errat de nocte; sed tu erras de nocte; ergo tu es fur; vel ab opposito consequentis: Omne quod generatur habet principium; sed anima non generatur, ergo non habet principium.

Fallacia a secundum non causam ut causam est quando accipitur pro medio id quod vere non est medium, nec causa uniendi praedicatum subjecto, et tamen videtur esse causa; ut si dicas : Mors est corruptio; ergo vita est generatio; ergo vivere est generari quia mors et vita sunt contraria : non enim haec est bona causa, quia non sunt contraria, sed privativa.

Fallacia secundum plures interrogationes ut unam est deceptio proveniens ex eo quod unica interrogatione plura interrogantur, quae diversam exigunt responsionem, et ideo unica responsione non potest satisfieri, sed est distinguendum; ut si dicas : iEthiops estne homo albus? Mei et fel sunt dulcia? Homo et equus sunt animal rationale? Si enim unica responsione affirmative respondeas, infertur contra te, dicendo : .Ethiops est homo albus, ergo est albus; si vero negative respondeas, infertur; Ergo non est homo; et ideo debet distingui interrogatio, quod est homo, sed non albus.