Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 77

complexionem et orationem, cum potius complexa excludantur a praedicamentis et tantum simplicia ibi ponantur, ut in Logica, in antepraedicamentis dicetur; nec potest hoc ab alia arte dirigi quam a Logica; ergo, etc.

Dico secundo : Inter ipsas operationes, recto ordine doctrinae incipit Logica a directione primae operationis. — Constat ex dictis. Et secundo : Quia ordo artis debet proportionari et conformari ordini naturae : ars enim imitatur naturam ; naturaliter autem intellectus procedit de prima operatione in secundam, in cognoscendo; ergo etiam ars Logice procedere debet a prima operatione in secundam dirigendo.

Dico ultimo. Intra ipsam primam operationem, convenientissime incipitur, in linea et ordine tractandi prioristicam resolutionem Logicae, a termino, seu simplici dictione, non absolute, sed ut est pars enuntiationis, et ut ad illam componendam dicit habitudinem. — Haec conclusio pendet ex dicendis, articulo sequenti. Interim colligitur aperte ex D. Thoma, i Periherm., lect. i, ubi dicit tripliciter posse considerari terminos, seu simplices dictiones; vel secundum quod absolute significant simplices intellectus, et sic pertinent ad librum Praedicamentorum; vel « secundum rationem, prout sunt partes enuntiationis, et sic determinatur de eis in hoc libro, et ideo traduntur sub ratione nominis et verbi, de quorum ratione est quod significant aliquid cum tempore, vel sine tempore, et alia hujusmodi, quae pertinent ad rationem dictionum, secundum quod constituunt enunciationem; » vel tandem secundum quod ex eis constituitur ordo syllogisticus, et sic pertinent ad libros Priorum. Ergo secundum S. Thomam, terminus, seu dictio simplex, ad primanj operationem

pertinet, ut est pars enuntiationis, et ut ad illam componendam ordinatur. Erpo si a directione primae operationis recte incipimus (ut probatum est), a termino in communi incipere debemus, ut dicit rationem partis compositivae.

Probatur ratione : In Summulis tractamus de his, quae spectant ad formam logicalem, seu resolutionem prioristicam, in Logica autem de his, quam pertinent ad materiam et resolutionem posterioristicam, quia prior est in qualibet arte forma quam materia; et ideo Aristoteles, vocavit libros Priorum eos, in quibus tractavit de forma syllogismi, Posteriorum, ubi do materia. Ergo tractare dobemus in praesenti de termino, aut simplici dictione, ut pertinet ad partem prioristicam, et ut respicit fabricam et constructionem enuntiationis et syllogismi; ergo de termino sub respectu ad ea quae construit, vel in qua; constructum resolvitur; ergo de termino prius ut respicit enuntiationem quam syllogismum, quia enuntiatio syllogismum praecedit, cum sit pars ejus. Licet enim absoluta consideratio alicujus rei praecedere soleat respectivam; in ordine tamen ad aliquem spocialem tractatum, vel finem, potest respectiva consideratio absolutam praecedere. Ergo convenienter incipimus a termino secundum officium, seu respectum conficiendi enuntiationem, acturi deinceps de illo sub respectu extremi syllogistici.

Solvuntur objectiones.

Adversus primam conclus. oppones : Simplex apprehensio non est capax artificii logicalis, nec modi sciendi; ergo Logica nullum jus, nec directionem habet in eam. Antec. prob. Simplex apprehensio ideo vocatur simplex, quia nihil habet de