Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 78
artificio, et tam naturaliter fertur in objectum sibi propositum sicut sensus externus. Sicut enim visus, v. g., proposito sibi colore, illum videt absque artificio, aut directione aliqua, neque errare potest in eo videndo; sic prima operatio, proposito sibi homine, v. g., aut quolibet alio objecto simplici, illum concipit absque indigentia artis, et sine periculo erroris; ergo nullo modo pertinet ad Dialecticum illam dirigere.
Respond. Disting. antec. Non est capax artificii logicalis per modum compositionis et divisionis, conced. antec.; per modum distinctionis et coordinationis, neg. anteced. Est enim duplex artificium, duplex modus sciendi et duplex error, vel compositivus aut divisivus, qui consistit in attribuendo unum alteri vel dividendo unum ab altero; hujus non est capax prima operatio, cum sit simplex apprehensio omnem compositionem excludens. Vel est artificium aut modus sciendi distinctivus et coordinativus, sicut distinguimus inter gradus superiores, et inferiores, inter intentionem generis et speciei, inter commune et particulare, concretum et abstractum; et hoc artificio indiget prima operatio. Gum enim in ea multa soleant involute et confuse apprehendi, illa evolvere, coordinare et distinguere secundum diversas intentiones artificium est ad modum sciendi requisitum, scilicet ad definitionem et divisionem, quod penes intentionem generis et differentionis solent fieri, etc. Emendare autem errores simplicis apprehensionis ex parte naturosa seu rei apprehensionis pertinebit ad Metaphysicum, ex parte vero formosa et secundo intentionis, v. g., ex parte generis et differentionis, ex parte concreti et abstracti et simili, pertinebit ad Logicum.
Secundo arguitur contra secundam et tertiam conclusionem : Ter-
minus ut a nobis traditur nec est simplicior aut imperfectior, nec notior quoad nos; ergo ab illo non est incipiendum. Prob. min., quoad primam partem. Terminus est adhuc resolubilis in alia simpliciora et imperfectoria, ex quibus constat, scilicet in significationem, et vocem, et syllabas; ergo prius agendum esset de signo, de syllabis, et voce, quam de termino. Quoad sec. part., prob.: Oratio et propositio est notior termino; ergo terminus non est notior quoad nos. Antec. prob. : Propositio est totum respectu termini, qui est pars ipsius; ergo propositio est notior termino, notitia confusa saltem, quia hac notitia totum est notius parte, ut dicitur in i Physic. Item : Terminus definitur per propositionem, est enim terminus pars propositionis; ergo etiam notitia distincta propositio est notior termino. Conseq. patet: Quia definiens notificat et manifestat definitum; ergo debet esse manifestior et notior illo; si enim prius non congnoscamus propositionem, quomodo per illam definiemus terminum ? Quod confirmat Aristoteles, in i Prior., cap. i, prius definiens propositionem, deinde terminum; ergo a propositione prius incipi debet, quam a termino.
Respond. Neg. antec. Ad probat., disting. antec.: Terminus est resolubilis in alia, de quibus agere pertinet ad Logicum, neg. antec.; quod prosupponit tractata ab aliis artibus vel scientiis, conced. antec. Ergo non est simplicior simplicitate absoluta concedo; simplicitate logicali, seu pertinente ad Logicam, nego. Vox enim, significatio, et syllabo, quod sunt elementa compositiva termini, ad Dialecticum non spectant; de voce enim agit Physicus; de syllabis, Grammaticus; de signis ad placitum, quoad institutionem, Respublica, quoad communicationem