Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 83
quae partes principales orationis appellantur, et ideo solas illas Aristoteles pertractavit, ut ait S. Thomas, loco citato, cujus tota est haec doctrina, quia de simplici oratione determinare intendebat, quae de necessitate nomen et verbum exposcit.
Solvuntur argumenta.
Primo arguitur contra i. conci.: Blitiri est terminus; et non est vox significativa; ergo male difinitur terminus per hoc. Prob. maj. Competit ei ultima et essentialis differentia termini, scilicet esse partem simplicis propositionis; est enim pars istius: Blitiri non est scindapsus; Blitiri est trisyllabum. Supponit etiam in propositione suppositione materiali. Ergo est terminus.
Respond.: Neg. ant. Ad probat. Disting. antec.: est pars, vel componit propositionem materialiter, conced. ant.; formaliter et significative, neg. ant. Terminus enim et reliqua instrumenta logicalia dupliciter accipi possunt, vel objective pro ipsis rebus significatis, et hoc est materialiter, vel formaliter pro ipsis signis, quibus utimur, eo quod res ad scholas adducere non possumus et hoc est significative. Quando ergo propositio, vel oratio, fit ex vocibus non significativis, vox illa stat materialiter pro se, sicut in suppositione materiali; ut cum dico: Homo est nomen; homo est vox: tunc enim illae voces stant pro se, quia repraesentant seipsas sensui; unde non indigent significatione, sed repraesentatione sui (tunc enim rem adduximus in scholas), quae supplet vicem significationis, significatio enim non est sui, sed alterius, est namque signum quod aliquid aliud a se repraesentat, non se. Quare per se loquendo ad artificiosam compo-
sitionem Logicae requiritur significatio; per accidens autem potest uti repraesentatione, quando non format orationem de rebus significatis, sed de ipsis vocibus, ut in argumento, et tunc voces materialiter componunt, non formaliter.
Contra: Oratio composita ex Blitiri est formaliter oratio; ergo Blitiri formaliter componit eam. Patet conseq., quia totum quod est formaliter totum, petit partes quae sint formaliter partes. Antec. prob.: Illa est formaliter oratio, quae sensum orationis generat in mente audientis; talis est haec: Blitiri non est scindapsus. Ergo. Quinimo Aristoteles suas demonstrationes ex solis litteris A, B, C, efformavit, quae nihil significant tanquam dictio, seu terminus. Et ad orationem non omnes partes significativas postulavit, sed aliquam, dicens orationem esse « cujus partium aliquid significat separatim. » Ergo voces non significativae formaliter componunt orationem et syllogismum, et ista non omnes partes significativas exposcunt.
Respond. ad i probat.: Primo consequenter ad dicta, quod formalitas orationis, cum sit totum, consistit compositione; et ita, ut sit formalis oratio sufficit quod formaliter detur compositio, licet non per significationem extremorum facta, sed per repraesentationem suppleta. Datur autem per verbum est, ratione cujus ipsa compositio orationis formaliter significatur; et sic est oratio formaliter formalitate compositionis, quae desumitur a verbo, non formalitate extremorum, quia ista solum materialiter et repraesentative componunt. Si vero omnes partes essent voces non significativae, nec formaliter esset oratio, neque esset oratio.
Respondeo secundo: Quod voces non significativa; non componunt