Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 82
non significativa, verbi gratia, linea calamo tracta logice non componit, ergo neque vox non significativa componet.
Dico secundo : Ultima formalitas termini enunciativi est quod sit pars enuntiationis, ex quo simplex conficitur propositio, non solum ut preedicatum et subjectum, sed secundum rationem magis communem, comprehendentem verbum et alias partes, ut pronomina, adverbia, praepositiones, et similia. — Haec conclusio est communis inter Thomistas, Petri Hispani, Soto, Banes, et aliorum. Probatur primo, auctoritate Aristotelis et D. Thomae, i Periherm., cap. de enunciatione, ubi docens Philosophus quomodo nomen et verbum excludatur ab oratione, inquit: « Nomen ergo et verbum dictio sit sola, quoniam non est dicere sic aliquid significantem voce enunciare. » Quae verba exponens S. Thomas ibi, lect. vm, §. Excludit ab unitate, inquit: « Nomen ergo et verbum dictio sit sola, ita dictio sit, quod non enunciatio; et videtur ex modo loquendi quod ipse imposuerit hoc nomen dictio ad significandum partes enuntiationis. » Ergo nomini et verbo commune nomen imposuit Philosophus, scilicet quod sint dictio sola; et hoc nomen imposuit, ait sanctus Thomas, « ad significandum partes enunciationis. » Ergo dictio seu terminus, secundum Aristotelem et D. Thomam, significat rationem partis enunciationis in qua conveniunt nomen et verbum illisque communem, et secundum quam pertinent ad praesens institutum, ut expresse asserit S. Doctor, i Periher., lect. i, dicens: Quod considerantur « simplices dictiones prout sunt partes enunciationis, et sic determinatur de eis in hoc libro etc. » Ergo optime definitur terminus, seu dictio per hoc quod sit pars enuntiationis, seu id ex quo
simplex conficitur propositio; quia si Logicus considerat terminum ut est pars, eum definire debet in communi per hoc quod sit pars. Et haec est formalitas constitutiva illius, quia omni alia formalitate seclusa intelligitur manere terminum, seu dictionem, si maneat concipiatur in ratione partis enunciationis.
Et si inquiras utrum ista consideratio partis includat omnes partes enunciationis, an solum principaliores : Respondetur quod terminus, seu dictio potest sumi dupliciter, aut generali, ampla, et communi acceptione, aut restricta, vel magis determinata. Primo modo comprehendit terminus omne genus partium eo modo quo partes sunt, etiam adverbia, pronomina, et alia syncategoremata, quae magis sunt colligationes partium orationis quam orationis partes, sicut clavi et alia hujusmodi non sunt partes navis, sed partium navis conjunctiones, absolute tamen seu communiter partes navis appellantur quacumque eam componunt, quomodocumque componant. Si vero terminus secundo modo et stricta significatione sumatur, solum comprehendit principales orationis partes, quae sunt nomen et verbum, ad quas aliae reducuntur. Sub nominibus enim comprehenduntur pronomina, sub verbo, participium. Adverte tamen quod licet verbum copulet extrema propositionis, quasi unio et ligamentum, syncategoremata autem dicantur colligationes partium, aliter tamen et aliter; nam verbum colligat significando aliquid per modum actionis et motus, potestque habere rationem praedicati in propositione, ut cum dico: Petrus currit, Petrus est: syncategoremata autem sunt colligationes significando aliqualiter, et non aliquid; unde nequeunt habere rationem predicati et subjecti per se loquendo, sicuti verbum et nomen,