Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 85
gorica est pars componens simplicem propositionem.
Si dicas quod propositio componit aliam non ut pars per se primo et essentialiter, sicut terminus, sed accidentaliter secundario. Contra : Syllogimus et hypothetica per se componuntur ex propositionibus; ergo propositiones sunt per se partes componentes et constitutiva illorum.
Respond. ad omnia dicta, hac distinctione : Propositio potest componere aliam propositionem, sive simplicem, sive compositam: Distinguo : per se, nego; per accidens, concedo; ergo esse partem, quae est ratio termini, convenit propositioni, nego conseq., quia terminus per se est compositivus simplicis propositionis, non per accidens. Explico : Aliqua sunt per se partes, et per se ordinantur ad compositionem totius; alia autem per se habent rationem totius, et si aliquando ordinantur ad componendum aliud totum, non est per se, sed per accidens. Verbi gratia, ossa et caro hominis per se sunt partes illius, et perse ordinantur ad componendum illum, ipse autem homo, quia per se habet rationem totius, si aliquando adaliud totum, ut ad exercitum, componendum ordinatur, non habet hoc per se, sed per accidens. Idem est de domo, quis perse est totum, et, si civitatem componit, est per accidens. Eodem modo in artificialibus logicis termini sunt per se partes, et per se ordinantur ad componendam simplicem propositionem, quia non habent aliam essentiam prius constitutam (sic enim intelligitur : Ex quo simplex conficitur propositio, quam est differentia termini); propositio autem quia est totum per se, si aliquando aliam propositionem componit non per se ad id ordinatur, sed per accidens, quia non per hoc constituitur in sua essentia.
Ad ultimam replic. respond.: Hypotheticam et syllogismum habere juxta Arist., Cap. de enunciat., unitatem conjunctionis, seu ordinis, non unitatem simpliciter, sicut categorica. Illa autem composita, seu tota, quae tantum conjunctione et ordine componuntur, possunt componi ex partibus, quae per se et primo non sunt partes, sed per accidens et materialiter, sicut exercitus, qui ex multis hominibus, et civitas, quae ex multis domibus componitur.
Inquires : Terminus, ut supra dictum est ex D. Thoma, tripliciter considerari potest : ut pertinet ad praedicamenta, ut est pars propositionis, et ut est pars syllogismi. Quare ergo non definitur secundum rationem communem ad omnes has formalitates et considerationes ? Respond.: Terminum, ut pertinet ad Praedicamenta, sumi pro rebus ipsis significatis, ut coordinantur in praedicamento secundum gradus superiores et inferiores; ut pertinet ad propositionem et syllogismum sumitur pro signo, aut voce significativa, et sic non potest unica definitione definiri, cum signum et res unum non sint. Vel dato quod sic posset definiri, non pertinet ad praesens, ubi solum tractamus de termino, ut preeeise pertinet ad formam logicalem et prioristicam resolutionem.
Inquires tandem : Quare magis et solum definitur terminus per hoc quod sit pars propositionis, quam syllogismi; siquidem etiam formalissime componit syllogismum; sine verbo enim saltem non inferetur conclusio, nec dabitur syllogismus ? Respond.: Verbum compenere, et requiri ad syllogismum prosuppositive ratione enuntiationis, non ratione illationis; quia non requiritur ad conjungendum extremitates per modum illationis et probationis, sed