Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 86
per modum enuntiationis; et quia enuntiatio prajrequiritur ad syllogismum, etiam verbum, sed non formaliter, sed praesuppositive.
ARTICULUS III.
Utrum definitio termini syllogistici bona sit; et (/me ejus formalitus.
Cogimur in praesenti tractare etiam de termino syllogistico, licet hoc magis videretur pertinere ad ipsum tractatum de syllogismo, ut perfecte exponamus definitionem termini, et differentiam ejus a termino enuntiativo; quia aliqui sic existimant tradidisse Philosophum definitionem termini, quando dixit: « Terminum voco in quem resolvitur propositio, ut in praedicatum et subjectum, » quod sola ista definitio termini acceptanda sit, etiam secundum considerationem termini ad ipsam enuntiationem, et non ad syllogismum. Imo aliqui ita litteraliter adhaerent illis verbis definitionis, quod termino denegant essentiam termini quando componit, sed solum quando terminat resolutionem syllogismi, vel propositionis, imo solum quando terminat actu istam resolutionem, mediante actu intellectus resolvente, non autem quando habet potentiam ut possit resolutionem istam terminare, cum tamen verba in definitione non dicant actum, sed potentiam.
Dico ergo primo: Philosophus, in i Prior., non definivit generaliter omnem terminum, ex quo potest constare propositio, ut enuntiatio est, sed ut pneciso deservit ad construendum ordinem syllogisticum. — lloc constat manifeste intuentibus ipsam definitionem. Dixit enim Philosophus: « Terminum voco in quem resolvitur propositio tanquam in subjectum et praedicatum. » Ubi manifeste in hac defini-
tione non inclusit omnes partes enuntiationis, scilicet verbum, syncategoremata et negationes; et tamen verbum numeravit Philosophus inter partes enuntiationis, in i Periherm. Et ibi, lect. i, notavit D. Thomas, « esso numerandum inter partes principaliores. » Et ex dictis praecedenti articulo, manifeste constat quod, cum enuntiatio ordinetur ad construendam veritatem, quae in ipso judicio et enunciatione invenitur, plures partes requirit ad sui constructionem (quia exiliis dependet veritas) quam syllogismus, qui formaliter non respicit componere veritatem, sed inferre; supponit enim veritatem constitutam in propositionibus, et solum addit quod sit inferens vel illata.
Dico secundo: Terminus etiam secundum ordinem syllogisticum consideratus, non solum habet quidditatem et essentiam suam in terminando resolutionem syllogismi et propositionis, sed etiam in componendo: nec solum consistit in ipso exercitio resolutionis actualis, sed etiam in eo super quod cadit talis resolutio, quod est esse partem, seu extremum componens propositionem et syllogismum. — Et quidem diversitas opinionum est ilnde appellationem termini, simplex dictio desumpserit; an a terminando resolutionem, an vero a terminando constructionem seu compositionem? Et utrumque tanquam probabile referunt Gonimbricenses, super capite i Prior., quaest. i, art. m. Sed hoc tangit nominis etymologiam; supponimus enim terminum habere utrumque munus, scilicet componendi et resolvendi id quod ex illo componitur; et dicimus quod non solum consistit in ipso munere seu officio resolvendi, sed etiam essentialiter importat ipsam formalitatem componendi: quod aliqui negant, existimantes solum posse de-