The divinity of our Lord and Saviour Jesus Christ : eight lectures preached before the University of Oxford, in the year 1866, on the foundation of the late Rev. John Bampton

by Liddon, Henry Parry, 1829-1890

p. 610

Philosophers like Justin ; soldiers such as Maurices, and Tarachus , and Theodorus ; young men of personal beauty like Peter of Lampsacus , or literary

Ruinart, Acta, p. 49: "Ego quidem ut homo imbecillis sum, et longè minor quam ut de infinità illius Deitate aliquid magnum dicere possim: Prophetarum munus hoc esse fateor."

Ibid. p. 243: "Milites sumus, Imperator, tui: sed tamen servi, quod liberè confitemur, Dei . . . . . Habes hic nos confitentes Deum Patrem auctorem omnium; et Filium Ejus Jesum Christum Deum credimus."

Ibid. p. 377: Τάραχος εἶπεν· Νῦν ἀληθῶς φρονιμώτερόν με ἐποίησας, ταῖς πληγαῖς ἐνδυναμώσας με, ἔτι μᾶλλον πεποιθέναι με ἐν τῷ ὀνόματι τοῦ Θεοῦ καὶ τοῦ Χριστοῦ αὐτοῦ. Μάξιμος ἡγεμῶν εἶπεν· ἀνοσιώτατε καὶ τρισκατάρατε, πῶς δυσὶ θεοῖς λατρεύεις, καὶ αὐτὸς ὁμολογῶν, τοὺς θεοὺς ἀρνῇ; Τάραχος εἶπεν· Ἐγὼ Θεὸν ὁμολογῶ τὸν ὄντως ὄντα. Μάξιμος ἡγεμῶν εἶπεν. καὶ μὴν καὶ Χριστόν τινα ἔφης εἶναι Θεόν. Τάραχος εἶπεν· οὔτως ἔχει· αὐτὸς γάρ ἐστιν ὁ Χριστὸς ὁ Υἱὸς τοῦ Θεοῦ τοῦ ζῶντος, ἡ ἐλπὶς τῶν Χριστιανῶν, δὶ ὁν καὶ πάσχοντες σωζόμεθα.

Ibid. p. 425: "Vos autem erratis qui dæmonas fallaces et impostores Dei appellatione honoratis; mihi vero Deus est Christus, Dei Unigenitus Filius. Pro pietate igitur atque confessione Istius, et qui vulnerat incidat; et qui verberat laceret; et qui cremat flammam admoveat; et qui his vocibus meis offenditur, linguam eximat."

Ibid. p. 135: "Comprehensus est quidam, Petrus nomine, valdè quidem fortis in fide; pulcher animo et speciosus corpore. Proconsul dixit: Habes ante oculos decreta invictissimorum principum. Sacrifica ergo magnæ deæ Veneri. Petrus respondit: Miror, si persuades mihi, optime Proconsul, sacrificare impudicæ mulieri et sordidæ, quæ talia opera egit ut confusio sit enarrare . . . . . Oportet ergo me magis Deo vivo et vero, Regi sæculorum omnium Christo sacrificium offerre orationis deprecationis, compunctionis et laudis. Audiens hæc Proconsul jussit eum adhuc ætate adolescentulum tendi in rotâ, et inter ligna in circuitu posita, vinculis ferreis totum corpus ejus fecit constringi: ut contortus et confractus [?] minutatim ossa ejus comminuerentur. Quanto autem plus torquebatur famulus Dei, tanto magis fortior apparebat. Constans vero aspectu, et ridens de ejus stultitiâ, conspiciens in cœlum