The divinity of our Lord and Saviour Jesus Christ : eight lectures preached before the University of Oxford, in the year 1866, on the foundation of the late Rev. John Bampton
by Liddon, Henry Parry, 1829-1890
p. 611
friends of high mental cultivation as were Epipodius and Alexander ; widows, such as Symphorosa , and poor women like Domnina ; and slaves such as Vitalis , and young boys such as Martialis ;—the
ait : Tibi ago gratias, Domine Jesu Christe, qui mihi hanc tolerantiam dare dignatus es ad vincendum nequissimum tyrannum. Tunc Proconsul videns tantam ejus perseverantiam, et nec his quidem defecisse tormentis, jussit eum gladio percuti.”
Acta, p. 65, circ. a. 178 : “Ita literis eruditissimi, concordiâ crescente, adeo provecti sunt : . . . . . ad hæc beatus Epipodius. . . . . Sempiternum vero Dominum nostrum Jesum Christum quem crucificum memoras, resurrexisse non nosti, qui ineffabili mysterio homo pariter et Deus, famulis suis tramitem immortalitatis instituit, . . . . . Christum cum Patri ac Spiritu Sancto Deum esse confiteor, dignumque est ut illi animam meam refundam, qui mihi et Creator est et Redemptor.”
Ibid. p. 21, a. 120 : “Si pro nomine Christi Dei mei incensa fuero, illos dæmones tuos magis exuro.”
Ibid. p. 235 : “Ne in ignem æternam incidam, et tormenta perpetua, Deum colo et Christum ejus, qui fecit cælum et terram.”
Ibid. p. 410 (cf. S. Ambr. de Exh. Virgin. c. 1), circ. a. 304 : “Martyri nomen Agricola est, cui Vitalis servus fuit ante, nunc consors et collega martyrii. Præcessit servus, ut provideret locum; secutus est dominus . . . . . cumque sanctus Vitalis cogeretur a persequentibus ut Christum negaret, et ille amplius profiteretur Dominum nostrum Jesum Christum, omnia tormentorum genera in eum exercentes, ut non esset in corpore ejus sine vulnere locus, orationem fudit ad Dominum dicens; Domine Jesu Christe, Salvator meus, et Deus meus; jube suscipi spiritum meum; quia jam desidero ut accipiam coronam, quam angelus tuus sanctus mihi ostendit. Et completâ oratione emisit spiritum.”
Ibid., Passio S. Felicitatis et Septem Filiorum Ejus, p. 23 : “Hoc quoque amoto, jussit septimum Martialem ingredi, eique dixit : Crudelitatis vestræ factores effecti, Augustorum instituta contemnitis, et in vestrâ pernicie permanetis. Respondit Martialis : O si nosses quæ pænæ idolorum cultoribus paratæ sunt! Sed adhuc differt Deus iram suam in vos et idola vestra demonstrare. Omnes