A history of the councils of the church : from the original documents

by Hefele, Karl Joseph von, 1809-1893

p. 112

salvatis in Christo Deo essentialiter in unitione, et sanctis patribus pie prædicatis duabus voluntatibus et duabus operationibus, hoc est, divina et humana, dissensiones et divisiones insipienter mysterio dispensationis ejus innectit, et propterea evangelicas et apostolicas de eodem Salvatore voces non uni eidemque personæ et essentialiter tribuit eidem ipsi Domino et Deo nostro Jesu Christo secundum beatum Cyrillum, ut ostendatur Deus esse et homo idem naturaliter, condemnatus sit.

17. Si quis secundum sanctos patres non confitetur proprie et secundum veritatem omnia, quæ tradita sunt et prædicata sanctæ catholicæ et apostolicæ Dei ecclesiæ, perindeque a sanctis patribus et venerandis universalibus quinque conciliis usque ad unum apicem, verbo et mente, condemnatus sit.

18. Si quis secundum sanctos patres consonanter nobis pariterque fide non respuit et anathematizat anima et ore omnes, quos respuit et anathematizat nefandissimos hæreticos cum omnibus impiis eorum conscriptis usque ad unum apicem sancta Dei ecclesiæ catholica et apostolica, hoc est, sanctæ et universales quinque synodi, et consonanter omnes probabiles ecclesiæ patres: id est, Sabellium, Arium, Eunomium, Macedonium, Apollinarem, Polemonem, Eutychem, Dioscorum, Timotheum Ælurum, Severum, Theodosium, Colluthum, Themistium, Paulum Samosatenum, Diodorum, Theodorum, Nestorium, Theodulum Persam, Originem, Didymum, Evagrium, et compendiose omnes reliquos hæreticos, qui a catholica ecclesiæ reprobati et abjecti sunt, quorum dogmata diabolicæ operationis sunt genimina; et eos qui similia cum his usque ad finem obstinate sapuerunt et sapiunt, vel sapere sperantur; cum quibus merito, utpote similes eis parique errore præditos, ex quibus dogmatizare noscuntur, proprieque errori vitam suam determinantes, hoc est, Theodorum quondam episcopum Pharanitanum, Cyrum Alexandrinum, Sergium Constantinopolitanum, vel ejus successores Pyrrhum et Paulum, in sua perfidia permanentes, et omnia illorum conscripta, et eos qui similia cum illis usque in finem obstinate sapuerunt, aut sapiunt, vel sapere sperantur, hoc est, unam voluntatem et unam operationem Deitatis et humanitatis Christi; et super hæc impiissimam Ecthesim, quæ persuasione ejusdem Sergii