A history of the councils of the church : from the original documents
by Hefele, Karl Joseph von, 1809-1893
p. 113
facta est ab Heraclio quondam imperatore adversus orthodoxam fidem, unam Christi Dei voluntatem, et unam ex concinnatione definientem operationem venerari ; sed et omnia, quæ pro ea impie ab eis scripta vel acta sunt ; et illos qui eam suscipiunt, vel aliquid de his, quæ pro ea scripta vel acta sunt ; et cum illis denuo scelerosum Typum, qui ex suasione prædicti Pauli nuper factus est a serenissimo principe Constantino Imperatore contra catholicam ecclesiam, utpote duas naturales voluntates et operationes, divinam et humanam, quæ a sanctis patribus in ipso Christo vero et Salvatore nostro pie prædicantur, cum una voluntate et operatione, quæ ab hereticis impie in eo veneratur, pariter denegare et taciturnitate constringi promulgantem, et propterea cum sanctis patribus et scelerosos hæreticos, ab omni reprehensione et condemnatione injuste liberari definientem, in amputationem catholicæ ecclesiæ definitionum seu regulæ. Si quis igitur, juxta quod dictum est, consonanter nobis omnia hæc impiissima hæreseos illorum dogmata, et ea quæ pro illis aut in definitione eorum a quolibet impie conscripta sunt, et denominatos hæreticos, Theodorum dicimus, Cyrum et Sergium, Pyrrhum et Paulum non respuit et anathematizat, utpote catholicæ ecclesiæ rebelles exsistentes ; aut si quis aliquem de his, qui ab illis vel similibus eorum in scripto vel sine scripto, quocumque modo vel loco aut tempore temere depositi sunt aut condemnati, utpote similia eis minime credentem, sed sanctorum patrum nobiscum confitentem doctrinam, uti condemnatum habet aut omnino depositum ; sed non arbitrantur hujusmodi, quicumque fuerit, hoc est, sive episcopus, aut presbyter, vel diaconus, sive alterius cujuscumque ecclesiastici ordinis, aut monachus, vel laicus, pium et orthodoxum, et catholicæ ecclesiæ propugnatorem, atque in ipso firmius consolidatum, in quo vocatus est a Domino ordine, illos autem impios atque detestabilia eorum pro hoc judicia vel sententias vacuas et invalidas atque infirmas, magis autem profanas et exsecrabiles vel reprobabiles arbitratur, hujusmodi condemnatus sit.
19. Si quis ea quæ scelerosi hæretici sapiunt, indubitanter professus atque intelligens, per inanem proterviam dicit hæc pietatis esse dogmata, quæ tradiderunt ab initio speculatores