The Parables of The Gospel

by Leopold Fonck

p. 99

interpretation: "Sicut in terra mala tres fuere diversitates: secus viam et petrosa et spinosa loca, sic in terra bona trina diversitas est: centesimi, sexagesimi et tricesimi fructus. Et in illa autem et in ista non mutatur substantia, sed voluntas, et tam incredulorum, quam credentium corda sunt, quae semen recipiunt . . . Primum ergo debemus audire, deinde intellegere, et post intellegentiam fructus reddere doctrinarum et facere vel centesimum fructum vel sexagesimum vel tricesimum, de quibus plenius in libro contra Jovinianum diximus et nunc breviter perstringimus: centesimum fructum virginibus, sexagesimum viduis et continentibus, tricesimum casto matrimonio deputantes . . . Quidam nostrorum centesimum fructum ad martyres referunt: quod si ita est, sancta consortia nuptiarum excluduntur a fructu bono" (M. 26, 88 et seq.).

St. Augustine like the "quidam" mentioned by St. Jerome, divides the hundredfold fruit amongst the martyrs, but he also allots a share to married people: "Centesimum martyrum propter satietatem vitae vel contemptum mortis; sexagesimum virginum propter otium interius, quia non pugnant contra consuetudinem earnis: solet enim otium concedi sexagenariis post militiam vel post actiones publicas; trigesimum coniugatorum, quia haec est aetas praeliantium: ipsi enim habent acriorem conflictum, ne libidinibus superentur" (Quaest. Evang. I 9. M. 35, 1325 et seq.). The same holy Doctor of the Church elsewhere sums the principal lessons of the parable in these words: "Mutamini cum potestis; dura aratro versate, de agro lapides proicite, de agro spinas evellite. Nolite habere durum cor, unde cito verbum Dei pereat. Nolite habere tenuem terram, ubi radix caritatis alta non sedeat. Nolite curis et cupiditatibus saecularibus offocare bonum semen, quod vobis spargitur laboribus nostris. Etenim Dominus seminat, sed nos operarii eius sumus. Sed estote terra bona. Heri diximus et hodie omnibus dicimus: Ferat alius centenum, alius sexagenum, alius tricenum. In alio maior, in alio minor est fructus, sed omnes ad horreum pertinebunt" (Sermo 73 n. 3. M. 38, 471).

St. Maximus of Turin similarly admonishes the faithful: "Ergo fecundetur ager pectoris nostri, ut suscipiat semen Dominicum et fertili fruge locupletet; non sint in terra cordis nostri spinae et tribuli malevolentiae saecularis, ne bonum semen necet noxium germen; non sint vobis petrosa loca et lapidum infecunda pernicies. Nam talem viam exhorret Dominus, qui dicit: Inhabitabo in eis et inter eos ambulabo; sed sit terra, ut dixi, cordis nostri, quae affert fructus tricesimos et sexagesimos et centesimos, hoc est multiplicetur in omnibus bonis, habeat in se fructus frumenti, vini et olei. Fructus vini, hoc est fides et confessio passionis et resurrectionis Domini Nostri Jesu Christi, qui lavit in vino stolam suam et in sanguine uvae opertorium suum et torcular vindemiae salutari fervore perfudit: cuius calicis sacramento viventes ita inebriantur eius