The Parables of The Gospel
p. 100
spiritali fervore, ut non sentiant saeculi tempestates, non iniurias, non persequentium poenas, ut declamant et dicunt: Et calix tuus inebrians quam praeclarus est! Ergo fructus frumenti, vini et olei. Olei fructus sunt laetitia, pax, dulcedo, mentis serenitas, quae ut oleum superfertur et supereminet; unde et caput ungi mandatur, ut caput cordis nostri fidei fulgore resplendeat. Istis ergo mens nostra bonis spiritualibus sempter abundet, ut Patri per Filium semper gratias agamus” (Expositiones de capitulis Evangeliorum III. M. 57, 810 f).—In another explanation the same holy Father of the Church says: “Exiit itaque (Christus), ut seminaret in mundo Evangelium, ut seminaret fidem, iustitiam, veritatem, pacem, castitatem, humilitatem ceterasque virtutes. Et diabolus e contrario seminare coepit sua, id est superbiam, iracundiam, concupiscentiam, homicidia, adulteria, furta ceteraque vitia, quae in divinis literis zizania nominantur . . . Qui non ambulat in via, quae es est Christus, ipse extra viam positus non poterit in se habere semen verbi Dei, sed rapitur a volucribus, id est ab erraticis spiritibus. Qui vero petrosam habet mentem, id est duritiam perfidia oneratam, radices in se non tenet verbi Dei, sed cito arescit, quia fructus stabiles de cordis intimo non producit. Qui autem in spinis, angustatur spinarum densitate, hoc est aculeis cogitationum saecularium, quae deprimunt verbum, et effici non potest fructiferum. At vero quod in terram bonam, exuberat fructibus et crescit in copiam, ut afferat, secut Dominus ait, fructus trigesimos et sexagesimos et centesimos: fructus spei, fidei, caritatis; fructus viduitatis, virginitatis, martyrii. Istis fructibus bene crescit Ecclesia et suas messes digne caelestibus horreis parat” (ibid. XX M. 57, 827).
St. Gregory the Great interprets the same admonition to the people in his fifteenth homily, which he delivered on Sexagesima Sunday in the Basilica of St. Paul. Amongst other things he says: “Curate, ne petrosa terra semen excipiat et fructum boni operis sine perseverantiae radicibus mittat. Multis enim libet, quod audiunt, boni operis initia proponunt; sed mox ut fatigari adversitatibus coeperint, inchoata derelinquunt. Petrosa ergo terra humorem non habuit, quae hoc, quod germinaverat, ad fructum perseverantiae non perduxit . . . Notandum vero est, quod exponens Dominus dicit, quia sollicitudines et voluptates et divitiae suffocant verbum. Suffocant enim, quia importunis cogitationibus suis guttur mentis strangulant, et dum bonum desiderium intrare ad cor non sinunt, quasi aditum flatus vitalis necant. Notandum etiam, quod duo sunt, quae divitiis iungit, sollicitudines videlicet et voluptates, quia profecto et per curam mentem opprimunt et per affluentiam resolvunt. Re enim contraria possessores suos et afflictos et lubricos faciunt. Sed quia voluptas convenire non potest cum afflictione, alio quidem tempore per custodiae suae sollicitudinem affligunt atque alio per abundantiam ad