The Parables of The Gospel

by Leopold Fonck

p. 446

qui plangebat, et audit iustitiam . . . Primo in istis duobus duorum populorum intellego designari personam, Judaeorum et gentium . . . Publicanus autem de longinquo stabat, personam gentium, ut diximus, portans, quia gentes a Deo peccatis longius tenebantur. Ergo de longinquo stabat et neque oculos volebat ad caelum levare. Vides, iam postulantis fit sibi iudex conscientia; punit in semetipsa peccata, non audet proximius accedere, non audet oculos ad caelum levare nec vult pollutis oculis videre candidam lucem, quia oculos in dolore positos lux serena perstringit et percutit, ideoque inclinatus ad terram percutiebat pectus suum dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori . . . Ideoque et nos, fratres, humilitatem sectemur et miti corde et humili prece Domino supplicemus, ut eius misericordiae auxilium consequamur, cui est gloria in saccula. Amen” (De capitulis Evangeliorum Expositiones, VIII. M. 57, 815 et seq.).

St. Isidore of Seville (d. 636) also lays stress on the same reference to the Jews and heathens in his “Allegoriae quaedam Scripturae Sacrae”: “Pharisaeus orans in templo Judaeorum est populus, qui ex iustificationibus legis extollit merita sua. Publicanus vero gentilis est populus, qui longe a Deo positus confitetur peccata sua. Quorum unus superbiendo recessit humiliatus, alter confitendo Deo appropinquare meruit exaltatus” (n. 223 et seq. M. 83, 127 B).

In his commentary on the Gospel of St. Luke, St. Ambrose, who does not treat of the parable in detail, with reference to it incidentally expresses the same idea: “Potes etiam moraliter de omni intellegere peccatore et de arrogante divite (that is to say, the saying about the camel and the eye of the needle). Nonne tibi videtur publicanus ille oneratus suorum conscientia delictorum, cum oculos ad Deum non auderet adtollere, velut quidam camellus in foramen acus confessionis suae remediis facilius introire quam pharisaeus ille in regnum Dei, adrogans in prece, iactans innocentiae, praesumtor gloriae, exprobrator misericordiae, praedicator sui, criminator alieni, qui magis conveniret Dominum quam rogaret? Si quis igitur horret camellum, horrescat eum, qui factis foedior sit camello” (VIII, 72; cf. VII, 240. Corp. Script. Eccl. Lat. 32, 4, 428, 389).

St. Bede (d. 735) in his commentary on St. Luke’s Gospel adopts his words (M. 92, 553 A). They recur later in Blessed Rhabanus Maurus (De universo IV 1. M. 111, 81 et seq.), and in the “Allegoriae in N. T.” in the works of Hugo of St. Victor (IV, 27. M. 175, 824).

The admonition in the parable regarding humility has been explained also by St. Cyprian as referring especially to prayer and the acknowledgment of one’s sins: “Adorans autem, fratres dilectissimi, nec illud ignoret, quemadmodum in templo eum pharisaeo publicanus oraverit. Non allevatis in caelum impudenter oculis nec manibus insolenter erectis, pectus suum pulsans et peccata intus inclusa contestans, divinae