The Parables of The Gospel

by Leopold Fonck

p. 447

misericordiae implorabat auxilium, et cum sibi pharisaeus placeret, sanctificari hic magis meruit, qui sic rogavit, qui spem salutis non in fiducia innocentiae suae posuit, cum innocens nemo sit, sed peccata confessus humiliter oravit; et exaudivit orantem, qui humilibus ignoscit” (De Dominica oratione c. 6. Corp. Script. Eccl. Lat. 3, 1, 269 et seq.). St. Gregory the Great, also, repeatedly takes occasion from the parable to utter a warning against pride and presumption: “Pharisaeus namque ille, qui in templum oraturus ascendit, civitatem mentis suae quanta munitione vallavit, audiamus: Ieiuno, inquit, bis in sabbato, decimas do omnium, quae possideo. Qui praemisit: Gratias ago tibi. Magna certe munimina adhibuit. Sed videamus, ubi insidianti hosti immunitum foramen reliquit: Quia non sum sicut publicanus ille. Ecce civitatem cordis sui insidiantibus hostibus per elationem aperuit, quam frustra per ieiunium et eleemosynas clausit. Incassum munita sunt cetera, cum locus unus, de quo hosti patet aditus, munitus non est. Gratis recte egit, si perverse se super publicanum extulit. Civitatem cordis sui extollendo prodidit, quam abstinendo et largiendo servavit” (Moral. XIX, 33. M. 76, 119).

He exhorts similarly in his homily on Ezechiel, in conclusion to the words, Et totum corpus oculis plenum (Ez. 1, 18): “Ecce ad exhibendam abstinentiam, ad impendendam misericordiam, ad referendas Deo gratias oculum pharisaeus habuerat, sed ad humilitatis studium oculum non habebat . . . Pharisaeus autem, qui ieiunium exhibuit, decimas dedit, Deo gratias retulit, quasi paene per circuitum in suae civitatis custodia vigilavit. Sed quia unum in se foramen superbiae non attendit, ibi hostem pertulit, ubi per neglegentiam oculum clausit” (Hom. in Ezech. 1. I hom. 7. M. 76, 842 et seq.).

St. Bede adopts these words in his commentary, and he adds to them the following application of the concluding portion of the parable: “Et de utroque populo praefato (Judaeorum et gentilium) et de omni superbo vel humili recte potest intellegi, sicut et illud, quod alibi legimus: Ante ruinam exaltatur cor et ante gloriam humiliatur. Quapropter et de verbis elati pharisaei, quibus humiliari meruit, possumus ex diverso formam humilitatis, qua sublimemur, assumere, ut sicut ille consideratis et peiorum vitiis et suis virtutibus est elatus ad ruinam, ita nos non nostra solum pigritia, sed et meliorum virtutibus inspectis humiliemur ad gloriam, quatenus unusquisque nostrum haec apud se supplex et submissus obsecret: Deus omnipotens, miserere supplici tuo, quia non sum sicut innumeri servi tui, contemptu saeculi sublimes, iustitiae merito gloriosi, castitatis laude angelici, velut etiam multi illorum, qui post flagitia publica paenitendo tibi meruerunt esse devoti. Qui etiam, si quid boni tua gratia largiente fecero, quo fine hoc faciam, quave a te districtione pensetur, ignoro” (M. 92, 553 A).