The Parables of The Gospel

by Leopold Fonck

p. 448

From among the later homilies in which this idea of the Fathers of the Church frequently recurs we may quote here a passage from Pope Innocent III, Sermo VI dominicalis (M. 217, 473–80): “Certe inter accusatorem et reum in hac parabola controversia coram iudice ventilatur; accusator est pharisaeus, publicanus est reus humilis et devotus, iudex iustus et verax. . . . Iudex autem tamquam iustus et verax, auditis confessionibus partium, causae sententiam promulgavit: Amen dico vobis, descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Sententiae causam expressit: quoniam omnis, qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. Iste confitetur se peccatorem et Deus dimittit illi peccatum; nam Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. In tribus publicanus iste specialiter commendatur: quod a longe stabat, quod oculos levare nolebat, quod pectus suum percutiebat. Per quae tria illa notantur, quae sunt necessaria paenitenti, videlicet pudor, timor et dolor. Ex pudore namque a longe stabat, ex timore oculos non levabat, ex dolore pectus percutiebat. Ergo erubescit, expavescit et ingemiscit propter turpitudinem, multitudinem et magnitudinem peccatorum. Et ideo de sua diffidens iustitia et de divina confidens misericordia breviter orat: Deus, inquit, propitius esto mihi peccatori. Sed brevis oratio longam indulgentiam promeretur, quia descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. In percussione pectoris tria sunt, quae debent notari, ictus, sonus et tactus; per quae tria illa significantur, quae sunt in vera paenitentia necessaria, videlicet cordis contritio, quam significat ictus; oris confessio, quam significat sonus; operis satisfactio, quam significat tactus . . . Quoniam plerosque vestrum oportet sequi exemplum humilis publicani, instruamur, cur publicanus iste a longe stabat et in caelum aspicere non audebat. Aestimo quidem, quod si fuisset interrogatus, protinus respondisset: Ideo a longe sto, quia confundor et erubesco; in caelum suspicere vereor et expavesco ad altare accedere propter quattuor maxime causas, quas per ordinem explicabo. Prima siquidem causa est, quod sum foedus et foetidus nefariis et nefandis maculis peccatorum, ita ut abominabilior et immundior sit anima mea quam caro leprosa . . . Causa vero secunda est, quia ingratus et indevotus sum Deo pro omnibus omnino bonis et donis mihi concessis et collatis ab eo . . . Tertia vero causa est, quod patientia Dei semper sum abusus, divitias bonitatis et longanimitatis eius contemnens . . . Quarta denique causa est, quod ipsi Deo meo sum infidelis et mendax et proditor et periurus, eo quod non servavi propositum, non promissum, non votum, non etiam iuramentum, sed semper ut canis ad vomitum sum reversus . . . Quid itaque faciam? Fugere nequeo, appropinquare pavesco. Sed necessitas superet verecundiam et audacia vincat timorem. Surgam igitur et nunc tandem ibo ad patrem meum et dicam ei: Pater, peccavi in caelum et coram te; iam non sum dignus vocari filius tuus . . . Nisi scirem te misericordissimum