The Parables of The Gospel
p. 518
spiritualem eius narrationem. Decem virgines omnes homines dicit, quorum vita decem sensibus sustentatur, quinque carnalibus et quinque spiritualibus. Omnium enim hominum duae sunt partes: aut enim peccatores sunt aut iusti, peccatores, qui secundum carnales ambulant sensus, iusti, qui secundum spirituales. Ergo et omne genus peccatorum in quinque dividitur et omne genus iustorum in quinque, secundum numerum sensuum, non secundum numerum hominum. Has autem virgines dividendas profert Christus, quando et iusti ab iniustis et sancti a perversis per verbum suum dividendi sunt, ut quinque quidem ponantur ad dexteram iusti iudicis, hoc est sapientes, quinque autem ad sinistram, id est fatuae. . . . Non est autem possibile, ut omnes ad dexteram fiant sedentis, sed necesse est, ut iusti quidem fiant ad dexteram, id est quinque sapientes, iniusti autem ad sinistram, id est insipientes. Quidam putant hanc parabolam ad omnes pertinere, et ad haereticos et ad Judaeos, praeterquam ad gentiles, quoniam illi idolorum cultura corrupti sunt et virgines dici non possunt. Vere autem nec ad Judaeos pertinet nec ad haereticos, quia non possunt Judaei dici virgines, qui proiecto et crucifixo sponso adulterum super se diabolum susceperunt, neque haeretici virgines dici possunt, qui et ipsi adulterino sensu corrupti sunt et virginitatem veritatis Christi adulterino sermone corrumpunt: sed ad christianum tantummodo populum pertinet. . . . Fatuae autem virgines sunt, quae fidem quidem Christi integram habent, opera autem iustitiae non habent. Judaei autem et haeretici neque fidem habent neque opera possunt habere. Sed et si operum oleum habeant, nihil eis prodest, quia lampades fidei non habent, quas accendant. . . . Lampas dicitur fides, quia sicut lampas illuminat domum, in qua est, sic fides illuminat animam, cuius est. Accenditur autem haec lampas igne divini verbi. Verbum enim Dei ignis est. . . . Accipiunt autem homines hanc lampadem, quando venientes ad Christum per sacerdotes accipiunt traditam sibi veritatis doctrinam. Aut, sicut alius putat, verbum Dei, quod accepimus accedentes ad Christum, lucerna est, secundum quod scriptum est: Lucerna pedibus meis verbum tuum. Oleum autem doctrina sacerdotum aut ceterarum Scripturarum; quoniam, sicut lucerna, nisi ei subministraveris oleum, exstinguetur, sic verbum fidei nostrae, quod credentes accepimus, nisi assiduis nutriatur doctrinis aut meditationibus Scripturarum, exstinguitur et non satis illuminat animam. Aut oleum dicitur opus misericordiae: quia sicut oleum lumen lampadis fovet, sic opera bona subministrant confidentiam fidei et vigorem accendunt,” etc. (Hom. 52. M. 56, 929 et seq.).
Theophylactus and Euthymius give the same interpretation with regard to the works of charity and almsgiving (M. 123, 424 et seq.; 129, 629–33).
We find many of these thoughts recurring in the expositions of the