The Parables of The Gospel
p. 519
Latin Fathers of the Church, mingled with interpretations widely differing. Thus St. Hilary observes: "Absolute enim in quinque prudentibus et in quinque fatuis fidelium atque infidelium est constituta divisio . . . Sponsus atque sponsa Dominus noster est in corpore Deus. Nam ut spiritus carni, ita spiritui caro sponsa est. Denique tuba excitante sponso tantum obviam proditur; erant enim iam ambo unum, quia in gloriam spiritalem humilitas carnis excesserat. Primo autem progressu vitae huius officis occurrere in resurrectionem, quae est amortuis, praeparamur. Lampades igitur animarum splendentium lumen est, quae sacramento baptismi splenduerunt. Oleum boni operis est fructus. Vasa humana sunt corpora, intra quorum viscera thesaurus bonae conscientiae recondendus est. Vendentes sunt hi, qui misericordia fidelium indigentes reddunt ex se petita commercia, indigentiae suae scilicet satietate boni operis nostri conscientiam veneuntes. Haec enim indefessi luminis copiosa materies est, quae misericordiae fructibus et emenda est et recondenda," etc. (ad loc. M. 9, 1059 et seq.).
St. Jerome expresses himself similarly: ". . . sic et nunc decem virgines omnes homines complectuntur, qui videntur Deo credere et applaudunt sibi in Scripturis sanctis, tam ecclesiasticos quam Judaeos atque haereticos. Qui idcirco omnes virgines appellantur, quia gloriantur in unius Dei notitia et mens eorum in idololatriae turba non constupratur. Oleum habent virgines, quae iuxta fidem et operibus adornantur. Non habent oleum, quae videntur simili quidem fide Dominum confiteri, sed virtutum opera neglegunt. Possumus quinque virgines sapientes et stultas quinque sensus interpretari, quorum alii festinant ad caelestia et superna desiderant, alii terrenis faecibus inhiantes fomenta non habent veritatis, quibus sua corda illuminent," etc. (M. 26, 183 et seq.).
St. Augustine in his ninety-third sermon explains the similitude as follows: "Istae quinque et quinque virgines omnes omnino sunt animae christianorum. Sed ut dicamus vobis, quod Deo inspirante sentimus, non qualescumque animae, sed tales animae, quae habent catholicam fidem et habere videntur bona opera in ecclesia Dei. Et tamen ex ipsis quinque sunt prudentes et quinque fatuae. Quare ergo appellatae sunt quinque et quare virgines, prius videamus et deinde cetera consideremus. Omnis anima in corpore ideo quinario numero censetur, quia quinque sensibus utitur. Nihil est enim, quod sentimus ex corpore, nisi ianua quinque-partita, aut videndo aut audiendo aut odorando aut gustando aut tangendo. Qui ergo se abstinet ab illicito visu, ab illicito auditu, ab illicito odoratu, ab illicito gustatu, ab illicito tactu, propter ipsam integritatem virginis nomen accepit. Sed si bonum est abstinere ab illicitis sentiendi motibus, et ideo unaquaeque anima christiana virginis nomen accepit, quare quinque admittuntur et quinque repelluntur? Et virgines sunt et repelluntur. Parum est, quia virgines sunt: et lampades