The Parables of The Gospel
p. 631
constitutus, alternas malorum et bonorum vices aemula retributione compensant” (De idololatria c. 13. Corp. Script. Eccl. Lat. 20, 1, 44). Manifold lessons are also drawn from the various parts of the narrative for the Christian’s life. Thus St. Jerome in intimate connection with the words of the Gospel proposes in his homily the following lesson which he sums up in one principal proposition: “Et divitis nos tormenta deterreant et pauperis exempla provocent.” He gives at the same time the useful admonition: “Non ergo paupertas simplex beatum facit, sed paupertas propter Christum” (in G. Morin, Anecd. Maredsolana, III, 2, pp. 376–86): “mere poverty will not make us blessed and predestined, but poverty with Christ and for Christ.”
St. Augustine utters this latter warning at greater length in his fourteenth sermon: “Sed ait mihi quisque mendicus, debilitate fessus, pannis obsitus, fame languidus; respondet mihi et dicit: Mihi debetur regnum caelorum: ego enim similis sum illi Lazaro, qui iacebat ulcerosus ante divitis domum, cuius canes lingebant ulcera, et quaerebat saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis; ego illi similior sum, inquit. Nostrum genus est, cui debetur regnum caelorum, non illi generi, qui induuntur purpura et bysso et epulantur quotidie splendide. . . . Discernamus ergo, inquit mihi, pauperes et divites; quid me ad alia intellegenda exhortaris? Aperti sunt pauperes, aperti sunt divites. Audi ergo me de hoc, quod proposuisti, domne pauper. Cum enim illum sanctum ulcerosum te esse dicis, timeo ne superbiendo non sis, quod dicis. Noli contemnere divites misericordes, divites humiles, et ut citius dicam, quod paulo ante dixi, divites pauperes noli contemnere. O pauper, esto et tu pauper; pauper, id est humilis. Si enim dives factus est humilis, quanto magis pauper esse debet humilis? Pauper non habet, unde infletur, dives habet, cum quo luctetur. Audi ergo me. Esto verus pauper, esto pius, esto humilis. Nam si de ista pannosa et ulcerosa paupertate gloriaris, quia talis fuit ille, qui ante domum divitis inops iacebat, attendis, quia pauper fuit, et aliud non attendis. Quid, inquis, attendo? Lege scripturas et invenies, quod dico. Lazarus pauper fuit; in cuius sinum levatus est, dives fuit. Contigit, inquit, mori inopem illum et auferri ab angelis. Quo? In sinum Abrahae, id est in secretum, ubi erat Abraham. . . . Lege, aut, si legere non potes, audi, cum legitur, et vide Abraham opulentissimum fuisse in terra, auro, argento, familia, pecore, possessione: et tamen dives iste pauper fuit, quia humilis fuit. . . . Videtis, quia cum abundant pauperes, recte quaerimus pauperem: in turba quaerimus et vix invenimus. Occurrit mihi pauper et quaero pauperem. Interim tu manum porrige pauperi, quem invenis. Corde quaeris, quem quaeris. Tu dicis: Pauper sum sicut Lazarus; dives iste meus humilis non dicit: Dives sum sicut Abraham. Ergo tu te extollis, ille se humiliat. Quid inflaris et non imitaris? Ego, inquit, pauper levor