The Parables of The Gospel

by Leopold Fonck

p. 632

in sinum Abrahae. Non vides, quia pauperem dives excepit? Non vides, quia dives susceptor est pauperis? Si enim superbis contra eos, qui habent pecuniam, et negas eos ad regnum caelorum pertinere, cum in eis fortasse inveniatur humilitas, quae in te non invenitur, non times, ne tibi, cum mortuus fueris, dicat Abraham: Recede a me, quia blasphemasti me?” (Sermo 14, 3–5. M. 38, 112–4.)

The same Saint concludes another homily on the parable with the following admonition concerning patience in suffering: “Filius Dei tanta hic pertulit. Si magister, quanto magis discipulus. Si ille, qui nos creavit, quanto magis nos, creatura illius. Qui ut nobis exemplum daret, patientiam nobis dimisit. Quare nos deficimus in ipsa patientia, quasi caput nostrum perdiderimus, quod nos praecessit ad caelum? Ideo enim caput nostrum praecessit ad caelum, tamquam dicens: Ecce qua. Venite per molestias, per patientiam. Haec est via, quam vobis tradidi. Sed quo ducit via, qua me videtis ascendere? In caelum. Qui non vult hac ire, non vult illuc pervenire. Qui vult ad me pervenire, per viam veniat, quam monstravi. Et non potestis pervenire, nisi per viam molestiarum, dolorum, tribulationum, angustiarum. Sic pervenies ad requiem, quae tibi non tollitur. Si autem vis istam requiem, quae est ad tempus, et recedere a via Christi, observa tormenta divitis illius, qui apud inferos torquebatur, quia et ipse requiem praesentem desideravit et poenas sempiternas invenit. Fratres carissimi, eligite potius duriora, quae sine fine requiem habebunt in aeternum” (Sermo ined. 24 n. 14. M. 46, 931 et seq.). In the same homily he refers to the unbelief of the Jews as a warning for Christians: “Omnino verum est, fratres. Ideo Judaeis hodie non persuadetur, ut credant in eum, qui resurrexit a mortuis, quia Moysen et prophetas non audierunt. Nam si illos audire vellent, ibi invenirent praedictum esse, quod modo impletum est, et nolunt adhuc credere. Quod ergo de Judaeis diximus, de nobis agamus, ne cum alios attendimus, et nos in ipsam impietatem incidamus. Evangelium, carissimi, Judaeis non legitur, Moyses et prophetae leguntur, quos nolunt audire. Quod si audire vellent, crederent in Christum, quia Moyses et prophetae Christum venturum praedicaverunt. Non ergo nos tales simus, quando nobis legitur Evangelium, quales sunt illi, quando illis leguntur prophetae. Apud ipsos enim, ut dixi, Evangelium non recitatur, apud nos recitatur” (ibid. n. 2. M. 46, 922). Cf. Sermo 41, 4 et seq.; 367; Quaest. Evang. II, 38, etc. (M. 38, 248–50; 39, 1650–2; 35, 1350–2).

Cfr. etiam S. Ambrosius loc. cit. (Corp. Scriptorum Eccl. Lat. 32, 4, pp. 397–400); S. Petrus Chrysologus, Sermo 66, 121–124 (M. 52, 386 to 390, 529–43); S. Maximus Taur., Expos. de capitulis Evang. XIX (M. 57, 825 et seq.); S. Gregorius M., Moral. XXV, n. 31 et seq.; Hom. 40 in Evang. (M. 76, 341, 1301–12); S. Isidorus Hisp. Alleg. Script. S. n. 218–220 (M. 83, 126); S. Beda Ven. loc. cit. (M. 92, 533–8; Ps.-