Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 254

Exultet jam angelica turba caelorum! exultent divina mysteria! Et pro tanti regis victoria tuba intonet salutaris! Gaudeat et tellus tantis inradiata fulgoribus, et aeterni regni splendore lustrata, totius orbis se sentiat amisisse caliginem! Laetetur et mater Ecclesia tanti luminis adornata fulgore, et magnis populorum vocibus haec aula resultet!

Quapropter, adstantibus vobis, Fratres karissimi, ad tam miram sancti hujus luminis claritatem, una mecum, quaeso, Dei omnipotentis misericordiam invocate; ut qui me non meis meritis intra levitarum numerum dignatus est adgregare, luminis sui gratia infundente, cerei hujus laudem implere praecipiat. Per resurgentem filium suum dominum nostrum, etc.

Sursum corda!—Ry. Habemus ad Dominum!

Gratias agamus Domino Deo nostro!—Ry. Dignum et justum est!

Vere, quia dignum et justum est invisibilem Deum omnipotentem Patrem, Filiumque ejus unigenitum, dominum nostrum Jesum Christum, toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare. Qui pro nobis aeterno Patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit. Haec sunt enim festa Paschalia, in quibus verus ille Agnus occiditur, ejusque sanguis postibus consecratur. In qua primum patres nostros filios Israhel educens de Aegypto Rubrum mare sicco vestigio transire fecisti. Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae inluminatione purgavit. Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes, a vitiis saeculi segregatos et caligine peccatorum, reddit gratiae, sociat sanctitati. Haec nox est, in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit. Nihil enim nasci profuit nisi redimi profuisset.

O mira circa nos tuae pietatis dignatio! O inaestimabilis dilectio caritatis! Ut servum redimeres filium tradidisti! O certe necessarium Adae peccatum, quod Christi morte deletum est! O felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere redemptorem! O beata nox, quae sola meruit scire tempus et horam, in qua Christus ab inferis resurrexit! Haec nox est de qua scriptum est: Et nox sicut dies inluminabitur, Et nox inluminatio mea in deliciis meis. Hujus igitur sanctificatio

The three Gallican Sacramentaries have: Gaudeat se tantis illius inradiata.

Sacerdotum, in the Miss. Goth. This is a variant which depends on the question whether the officiating minister is a priest or a bishop.

This pronoun, like the verb fecisti, at the end of the sentence, does not fall in easily with what follows. Something must have fallen out, as in the case of the words Nihil enim, a little lower down.