Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 255

noctis fugat scelera, culpas lavat, reddit innocentiam lapsis et maestis lastitiam; fugat odia, concordiam parat, et curvat imperia.

In hujus igitur noctis gratia, suscipe, sancte Pater, incensi hujus sacrificium vespertinum, quod tibi in hac cerei oblatione solemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit Ecclesia. Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem Dei rutilans ignis accendit; qui licet divisus in partes mutuati luminis detrimenta non novit. Alitur liquantibus ceris, quas in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit.

Apis caeteris quae subjecta sunt homini animantibus antecellit. Cum sit minima corporis parvitate, ingentes animos angusto versat in pectore; viribus imbecilla, sed fortis ingenio. Huic, explorata temporum vice, cum canitiem pruinosa hyberna posuerint et glaciale senium verni temporis moderatio deterserit, statim prodeundi ad laborem cura succedit; dispersaeque per agros, libratis paululum pinnis, cruribus suspensis insidunt, parte ore legere flosculos, oneratae victualibus suis ad castra remeant; ibique aliae inaestimabili arte cellulas tenaci glutino instruunt, aliae liquantia mella stipant, aliae vertunt flores in ceram, aliae ore natos fingunt, aliae collectis e foliis nectar includunt. O vere beata et mirabilis apis! Cujus nec sexum masculi violant, foetus non quassant, nec filii destruunt castitatem! Sicut sancta concepit virgo Maria: virgo peperit et virgo permansit.

O vere beata nox, quae expoliavit Aegyptios, ditavit Hebraeos! Nox, in qua terrenis caelestia junguntur!

Oramus te, Domine, ut cereus iste in honorem nominis tui consecratus, ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret, et in odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur. Flammas ejus Lucifer matutinus inveniat; ille, inquam, Lucifer, qui nescit occasum; ille, qui regressus ab inferis humano generi serenus inluxit.

Incensi has here a figurative meaning. The sacrificium vespertinum incensi (cf. Ps. 141, v. 2) is nothing else than the candle itself. The word incensi, however, has given origin to the ceremony of the five grains of incense, which being blessed together with the new fire, are here inserted into the body of the candle.

This eulogy of the bee, full of Virgilian reminiscences, is no longer to be found in the text now in use.

Haec, in the manuscripts.

Moderata, manuscripts.

Libratim p. pinnibus, manuscripts.

Raptim (?).

Oneratis, manuscripts. Something must have fallen out here. The whole passage is very corrupt.