Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 425

quae est sub caelo in stellarum innumerabilem numerum Novi Testamenti haeredibus adoptatis, inter ceteras virtutes, quas filiis tuis non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis sed de tuo Spiritu genitis indidisti, etiam hoc donum in quasdam mentes de largitatis tuae fonte defluxit. Ut cum honorem nuptiarum nulla interdicta minuissent ac super sanctum conjugium initialis benedictio permaneret, existerent tamen sublimiores animae quae in viri ac mulieris copula fastidirent connubium, concupiscerent sacramentum, nec imitarentur quod nuptiis agitur, sed diligerent quod nuptiis praenotatur. Agnovit auctorem suum beata virginitas, et aemula integritatis angelicae illius thalamo, illius cubiculo, se devovit, qui sic perpetuae virginitatis est sponsus quemadmodum perpetuae virginitatis est filius. Implorantibus ergo auxilium tuum, Domine, et confirmari se benedictionis tuae consecratione cupientibus, da protectionis tuae munimen et regimen: ne hostis antiquus qui excellentiora studia subtilioribus infestat insidiis ad obscurandam perfectae continentiae palmam per aliquam serpat mentis incuriam, et rapiat de proposito virginum quod etiam moribus decet inesse nuptarum. Sit in eis, Domine, per donum Spiritus tui, prudens modestia, sapiens benignitas, gravis lenitas, casta libertas. In caritate ferveant et nihil extra te diligant; laudabiliter vivant, laudarique non appetant. Te in sanctitate corporis, te in animi sui puritate glorificent. Amore te timeant, amore tibi serviant. Tu eis honor sis, tu gaudium, tu voluntas, tu in maerore solatium, tu in ambiguitate consilium, tu in injuria defensio, in tribulatione patientia, in paupertate abundantia in jejunio cibus, in infirmitate medicina. In te habeant omnia quem elegere super omnia. Et quod sunt professae custodiant, scrutatori pectorum non corpore placiturae sed mente. Transeant in numerum sapientium puellarum; ut caelestem sponsum accensis lampadibus cum oleo praeparationis expectent, nec turbatae improvisi regis adventu praecedentium choro jungantur; occurrant, nec excludantur cum stultis; regalem januam cum sapientibus virginibus licenter introeant; et in Agni tui perpetuo comitatu probabiles mansura castitate permaneant.

2. Gallican Use.

The Gallican form is obtained by the comparison of those texts of undoubted Roman origin with the Missale

What follows, as far as elegere super omnia, is wanting in the Missale Francorum.

What follows is not found in the Gelasian Sacramentary and the Missale Francorum.