Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 426

Francorum, which contains a mixture of the two forms, and with the Missale Gallicanum Vetus. The service began with a prayer, preceded by its invitatory :—

Faventes, dilectissimi Fratres, his virtutibus quas praestare paucorum est, Deum semper pudicitiae castitatisque custodem acceptis eidem precibus oremus, ut hanc famulam suam omnibus saeculi inlecebris liberam carnalibus ac spiritu integram, Regis aeterni thalamo reservandam addita caelestis propositi virtute corroboret, et ad sexagesimum fructum quem propria devotione praesumit addat sua liberalitate centesimum.

Omnium quidem laudum atque virtutum sed praecipue castitatis adsertor, custos, auxiliator, effector dicatae tibi in sanctis corporibus pariter ac mentibus puritatis; qui virginitatem ideo plus intueris et diligis quia tibi origo virginitas; quique in hunc mundum natus ex virgine id in aliis probas quod in matre elegisti, atque adeo aptissime tibi sponso viro sponsam virginem dedicamus; tu, Domine, tribue hanc puellae jam tuae semper optabilem magno proposito perseverantiam, et contra multiformis inimici instantia spiritum agitantes insidias indeflexam inexpugnabilemque constantiam, ut tibi debeat consummatione quae jam ante habuit bona voluntate.

Then came the giving of the veil, accompanied by the benediction:—

Accipe, puella, pallium, quod perferas sine macula ante tribunal domini nostri Jesu Christi, cui flectit omne genu caelestium et terrestrium et infernorum.

Benedicat te conditor caeli et terrae, Deus Pater omnipotens, qui te eligere dignatus est ad instar sanctae Mariae matris Domini nostri Jesu Christi ad integram et immaculatam virginitatem, quam professa es coram Deo et angelis sanctis. Idcirco serva propositum, serva castitatem per patientiam, ut coronam virginitatis tuae accipere mercaris. Nunc exoro

I give here the formulary of the Missale Gallicanum Vetus, Muratori, vol. ii. p. 701. In the Missale Francorum (ibid., p. 673) the Roman canon Deus castorum is preceded by a formulary of similar import, but having the invitatory placed after the prayer.