Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 465

diaconus stacione, sicut mos est. Et veniunt tam episcopi quam presbiteri ad communicandum ante altare, et dat episcopus particulas duas ad primum ex illis episcopis in manu sua; et ipse qui eis accipit, reddit unam ex illis ad eum; et ipse particula tenit in manu dextra usque dum communicant sicut supra. Et tunc ponit manus supra altare, et communicat ipse qui missa fecit. Deinde communicant diaconi et confirmantur ab episcopo sive a presbitero qui prius communicavit et calicem tenet et complet omnia sicut supra scriptum est.

II.

Qualiter Feria V. Caene Domini agendum sit.

Media illa nocte surgendum, nec more solito Deus in adjutorium meum nec invitatorium, sed in primis cum antiphonis III. psalmi secuntur; deinde versus; nec presbiter dat oracionem. Deinde surgit lector ad legendum, et non petat benedictionem, et non dicit Tu autem Domine, sed ex verbis leccionis jubet prior facere finem. III. [lectiones de lamentatione Hieremiae, III.] de tractatu sancti Augustini in psalmo Exaudi ad Deus oracionem meam dum tribulor, III. de Apostolo ubi ait Corinthios: Et ego accepi a Domino quod et tradidi vobis. VIIII. [psalmi] cum antiphonis, VIIII. lectiones, VIIII. responsoria completi sunt; et non dicit Gloria nec in psalmis nec in responsoriis. Sequitur matutinum. Matutino completo non dicit Chirie eleison, sed vadunt per oratoria psalmis psallendo cum antiphonis.

In eadem die, ora V., procedunt ad ecclesiam et mutant se

(i) u.

I supply these words, and also psalmi, lower down.