Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 466

vestimentis suis tam pontifex quam et diaconi cum dalmaticis et subdiaconi non induunt planitas. Deinde egreditur pontifex de sacrario cum diaconibus et VII. cereostata ante eum, et cetera sicut mos est in die sollempni. Dum transierit per medium scolae, annuit primum scolae ut dicatur Gloria. Et antequam ascendat ad altare, dat pacem priori episcopo et priori presbitero seu et diaconibus omnibus. Et veniens ante altare et reclinans se ad oracionem prostratus in terram, usque dum dicit versum ad repetendum. Deinde psallit ad sedem. Et dum finierit Kirie eleison scola, dicit Dominus vobiscum et sequitur oracio Deus a quo et Judas; deinde leccio Apostoli et responsorium, deinde evangelium. Offerente populo dicit scola offertorium Dextera Domini.

Dum venerit ad finem, in verbis in quibus coeperit dicere intra quorum nos consortium non aestimator meriti, sed veniae, quaesumus, meritis largitor admitte, per Christum dominum nostrum, tunc vadunt diaconi et tollent ampullas cum oleo que ponuntur a diversis in podia et tenent eas super altare et benedicuntur a pontifice; residue vero quae remanent super cancellos, dextra levaque juxta altare ascendunt episcopi et priores presbiteri: ab eis benedicuntur. Qua benedictione olei completa, subjungit pontifex et dicit: Per quem hec omnia, Domine, semper bona creas, et revocantur ampullae a diaconibus per loca sua. Hec autem benedictio dicitur super oleum secreto, tam a pontifice quam et ab episcopis vel a presbiteris: Emitte, Domine, Spiritum sanctum tuum Paraclitum, et oratione completa dicit pontifex: Per quem hec omnia, Domine, et cetera, deinde oratione dominica, et sequitur Libera nos, quaesumus, Domine, et dicit: Pax Domini sit semper vobiscum. Et vadit ad sedem et confrangunt,

(i) diaconus. (ii) meritis. (iii) pontificibus.

Between et and oratione the manuscript inserts the words ipse suum oleum ad unguendum infirmum, which are a marginal reference wrongly inserted in the text. Ipse suum is, moreover, a wrongly deciphered abbreviation. We ought to read ubi supra, sub verbo oleum, etc.