Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 468

cum antiphonis et responsoriis; lectiones III. de lamentacione Hieremiae, III. de tractatu sancti Augustini de psalmo LXIII., tres de apostolo, ubi ait ad Aebreos: Festinemus ergo ingredere in illam requiem. Et non dicit Gloria nec in psalmis nec in responsoriis; nec lector petit benediccionem, sed sicut superius. Sed tantum inchoat ad matutinum antiphona in primo psalmo, tuta lampada de parte dextra, in secundo psalmo de parte sinistra; similiter per omnes psalmos usque VI. aut VII., aut in finem evangelii, reservetur absconsa usque in Sabbate sancto.

Ipsa autem die, hora V., procedit ad ecclesiam omnis clerus et ingreditur archidiaconus cum aliis diaconibus in sacrario et induunt se planetas fuscas, et egrediuntur de sacrario, et duo cereostata ante ipsum cum cereis accensis, et veniunt ante altarae. Osculantur altare et vadunt ad sedem pontificis secundum consuetudinem. Deinde annuit archidiaconus subdiacono ut legatur leccio prima. Sequitur responsorium Domine audivi; deinde alia leccio, et sequitur tractus Qui habitat. Deinde legitur passio Domini secundum Johannem. Hoc expleto psallit sacerdos de parte sinistra presbiterii in partem dextram altaris infra thronum et dicit oraciones sollempnes. Deinde revertuntur presbiteri per titula sua, et hora nona tam de lectionibus quam responsoriis vel evangelium seu et oraciones sollemnes faciunt similiter, et adorant sanctam crucem et communicantur omnes.

IV.

Ordo qualiter in Sabbato sancto agendum est.

Media nocte surgendum est, et sicut superius taxavimus ita fiat, excepto in luminaribus, sed tantum una lampada accendatur propter legendum.

(i) III. de ps.

(ii) presbiter.