Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 469

Post hoc vero, die illa, octava hora diaei procedit ad ecclesiam omnis clerus seu et omnis populus, et ingreditur archidiaconus in sacrario cum aliis diaconibus et mutant se sicut in die sancta. Et aegrediuntur de sacrario et duae faculae ante ipsos accense portantes a subdiacono, et veniunt ante altare diaconi, osculantur ipsum et vadunt ad sedem pontificis, et ipsi subdiaconi stant retro altare, tenentes faculas usque dum complentur lectiones. Deinde annuit archidiaconus subdiacono regionario ut legatur lectio prima, in greco sive in latino. Deinde psallit sacerdos infra thronum in dextra parte altaris et dicit Oremus, et diaconus Flectamus genua, et post paululum dicit Levate. Et sequitur oracio Deus qui mirabiliter creasti hominem. Deinde secuntur lectiones et cantica seu et oraciones, tam grece quam latine, sicut ordinem habent.

Lectionibus expletis, egrediuntur de ecclesia quae appellatur Constantiniana et descendit archidiaconus cum aliis diaconibus, et ipsas faculas ante ipsos, usque in sacrarium qui est juxta fontes, et ibi expectant pontificem. Et dum advenerit, quando jubet, dicit ad quartum de scola : Intrate. Et inchoant laetania ante fontes, repetentes ter. Qui dum dixerint Agnus Dei, egreditur pontifex de sacrario cum diaconibus, et ipsas faculas ante ipsum usque ad fontes. Letania expleta, dicit Dominus vobiscum, deinde Oremus, et sequitur oratio his verbis : Omnipotens sempiterne Deus, adesto piaetatis tuae mysteriis. Deinde sequitur benedictio his verbis : Deus qui invisibili potentia, decantando sicut prefatione. Ubi dixerit : Descendat in hanc plenitudinem fontis, ponunt faculas ipsas infra fontes. Benediccione completa, accipit pontifex crisma cum oleo mixto in vase ab archidiacono, et aspargit eam per medium fontis in tribus partibus, et recepit vas archidiaconus de manu pontificis et reddit eam acholitho qui eam detulit. Et pontifex aspargit cum manu de ipsa aqua super populum.

Et vadit ad locum ubi baptizare debet, et diaconi intrant infra fontes, qui denominati sunt ad baptizandum, cum sindalia in pedibus, seu et subdiaconi exuti planitas suas. Deinde accipiunt subdiaconi infantes et tradunt ad diacones et diaconi

(i) ancense.