Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 475

Et scola complet letania infra presbyterium, Cyrie eleison repetentes ter, deinde Christe audi nos, Sancta Maria, ora pro nobis, sanctae Petre, sanctae Paule, sanctae Andreas, sancte Johannes, sancte Stephane, sancte Laurenti, vel sancto illi in cujus ecclesiae missa celebranda est; deinde Omnes sancti orent pro nobis. Propitius esto, parce nobis Domine. Propitius esto, libera nos Domine. Ab omni malo libera nos Domine. Per crucem tuam libera nos Domine. Peccatores, te rogamus, audi nos. Filius Dei, te rogamus, audi nos. Ut pacem dones, te rogamus audi nos. Et Agnus Dei, omnia ter repetentes. Deinde Christe audi nos, Kyrie eleison, tantum ter; et completum est.

Et ipsa die duo cereostata procedunt ante pontificem et non dicit scola Cyrie eleison post antiphonam, neque pontifex Gloria in excelsis Deo.

VII.

Ordo qualiter in sancta atque apostolica sede, id est beati Petri ecclesia, certis temporibus ordinatio fit, quod ab orthodoxis patribus institutum est, id est mense primo, IIII., VII., X., hoc est in XII. lectiones.

Primitus enim, secunda feria in ebdomada, quando XII. lectiones debent fieri, vocat pontifex electos, et jurant ante eum super reliquias sanctorum, adstante primicereo et secundicerio et archidiacono et archipresbitero et cui voluerit dé IIII. capitula quod canones prohibent. Deinde IIII. feria, statio in ecclesia sancte Dei genetricis Mariae; et procedunt electi seu et omnis clerus, sicut mos est, hora VI. Et inchoat scola antifona ad introitum. Et psallit sacerdos secundum consuaetudinem ad altare, et dicit Dominus vobiscum et Oremus; et diaconus Flectamus genua; et post paululum Levate. Et dicit

(1) III.