Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 476
sacerdos orationem et respondeant omnes Amen. Et stant aelecti in presbyterio, induti planitas. Deinde ascendit scriniarius in ambonem et dicit: In nomine Domini nostri Jesu Christi. Si igitur est aliquis qui contra hos viros aliquid scit de causa criminis, absque dubitatione exeat et dicat; tanto memento communionis suae. Et hoc tertio repetit et descendit de ambone. Et psallit subdiaconus et legit lectionem; et sequitur responsorium. Et ipso completo psallit iterum sacerdos et dicit Oremus et sequitur oratio, lectio et responsorium; deinde evangelium, et complent missa sicut mos est.
VI. feria veniente, stacio ad Sanctos Apostolos. Et procedunt omnes, tam clerus quam et electi, hora VI. Post antiphonam ad introitum psallit sacerdos et dicit orationem. Et iterum scriniarius in ambone sicut supra et dicit ut supra tertio. Deinde legitur lectio et sequitur responsorium et cetera; et complent missa.
Sabbato autem veniente in XII. lectiones, statio ad beatum Petrum apostolum. Procedit pontifex hora VII. et omnis clerus, tam presbiteri quam diaconi et electi. Deinde quando jubet pontifex inchoat scola antiphonam ad introitum, et procedit pontifex de sacrario, et diaconi, et cereostata, sicut mos est; et osculato altare psallit ad sedem, sicut mos est. Et dum compleverit scola Kyrie eleison, dicit pontifex: Dominus vobiscum; dein Oremus; et diaconus: Flectamus genua; et post paululum: Levate. Et dat pontifex orationem, et legitur lectio et sequitur responsorium. Similiter facit per omnes lectiones. Et sequitur benedictio et Apostolo et tracto. Ipsa expleta, stant aelecti in presbyterio, induti dalmaticas et campages in pedibus. Et vocat pontifex vocae magna unumquemque per nomina ipsorum ad sedem, et dicit: Talis presbiter regionis tertiae, titulo tale, ille. Et descendat diaconus et ducit unumquemque ad sedem pontificis, et statuit eos ante aeum, sicut vocati sunt ab ipso, vestiti omnes dalmaticas et campages, stantes inclinato capite. Et dat pontifex orationem sicut continet in Sacramentorum.
Ipsa expleta, descendunt ipsi qui presbiteri futuri sunt
(i) dicit ut] dicitur.