Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 478

VIII.

Incipit ad reliquias levandas sive deducendas seu condendas.

Intrant cantores antiphonam Ecce populus custodiens judicium; psalmus Fundamenta ejus. Dicit Gloria, deinde repetit Sicut erat, versus Sicut laetantium omnium nostrum. Finita autem antiphona, levat episcopus in brachia sua linteo desuper patena et mittit ibi reliquias et desuper coopertas olosyrico, et sustentant duo diaconi brachia episcopi, et tunc dat primam orationem. Et post completam orationem, accendunt cereos et egrediuntur cum ipsis et turabula cum thymiama, et cantor inchoat antiphonam Cum jucunditate exibitis. Si autem via longinqua fuerit ad ducendum dicit psalmum cum antiphonam.

Adpropinquantes autem prope ecclesia, faciunt laetaniam, et commendat episcopus reliquias ad presbiteros foras ecclesia, et remanent ibi cum cereis et turibula, facientes laetaniam.

Et tunc episcopus intrat in ecclesiam solus, et facit omne instrumento aqua exorcizata, lavat altare cum spungia et non mittunt chrisma. Et exit episcopus foras et dat orationem secundo. Et tunc de aqua exorcizata quod remanet asperget super populum. Et mox aperiantur januae ecclesiae, et intrat universus populus cum laetania. Finita laetania, dat tertiam orationem.

Ipsa expleta, inchoat cantor antiphonam Sacerdos magne, pontifex summi Dei, ingredere templum Domini et hostias pacificas pro salute populi offeres Deo tuo. Hic est enim dies dedicationis sanctorum Domini Dei tui. Psalmus: Gaudete justi in Domino; Gloria, Sicut erat. Et exuens se episcopus planitam suam et condit reliquias ipse solus. Quas dum posuerit, cantor inchoat antiphonam Sub altare Domini sedes accepistis, intercedite pro

(i) Et con populus custodi.

(ii) faras.

(iii) exiit et episcopus.